Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0165
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

164

De aedificio Dei - Cap. 9

reducitur in idipsum, ut in eo cematur ciuitas, cuius participatio eius in
idipsum.

[10.] Premisso autem tali fundamento, quod postea a Lvdewico9
superedificatur, non bene rotundatum circa unitatis indiuisibilem punctum, 5
sic inuenitur angulatum, ut nullo modo unitatis medium respiciat; sed per
domos proprias, quasi per uarios angulos, ita diuaricatur, ut a fundamento
premisso nullatenus fulciatur. Vt ergo deiciatur edificatio illa praua, non est
opus extrinsecas machinas adhibere, sed fundamentum ipsum aliquantulum
moueri et / cadet sine dubio quicquid non recte coaptatum est fundamento. 10
Quia si contra illos proprietarios auctoritates, qu<? ibidem continentur, ab
episcopis moueantur atque ad illas obseruandas ipsi clerici pontificali
auctoritate constringantur, necesse est illos aut regulam suam regul? Christi
non esse contrariam probare, aut illa deserta regulam apostolorum suscipere,
cui uident omnes orthodoxorum patrum auctoritates consonare. Quod si 15
noluerint, sed suam sectam defendere presumpserint, portabunt anathema,
quoniam euangelizant apostolis contraria. Sunt ergo excommunicandi aut si
hoc pro multitudine eorum atque inolita malorum consuetudine fieri non
potest, ab <?cclesiastico ministerio simul ac stipendio remouendi, ut eis
tanquam uitulis domi reclusis nullum lac prebendalis alimoni? ab episcopis, 20
quibus iugum Domini super impositum est, prebeatur. Qui si ad hoc
reflectuntur, ut uitulis postergum ligatis lac porrigant, arcam Domini non
recte ad domum solis portant, quoniam a ueritate et sanctorum patrum
1 participatio] partipatio M2. 4 Premisso] Praemisso Mi. | Lvdewico9] Ludovico Mi.
5 superedificatur] superaedificatur Mi. | rotundatum] retundatum M2. | indiuisibilem]
indivisibile Mi. 6 respiciat] respiciatur Mi. 7 fundamento] fumdamento M2. 8 premisso]
praemisso Ml | deiciatur] dejiciatur M/. | edificatio] aedificatio Mi. 9 adhibere] exhibere M2.
10 moueri] movere Mi. | et... cadet] fol. lOv. | quicquid] quidquid Mi. | fundamento]
fumdamento M2. 11 que] quae Mi. 13 regule] regulae Mi. 16 presumpserint] praesumpserint
Mi. 18 pro] prae Mi. 20 domi] domibus M2. | prebendalis] praebendalis Mi. | alimonie]
alimoniae Mi. 21 prebeatur] praebeatur Mi. 22 reflectuntur] reflectunt M2 Mi. | postergum]
post tergum Mi.
1 participatio... 2 idipsum] Sancti Augustini Opera, Enarrationes in Psalmos 119-133, ed.
Gori, CSEL 95/3, psalmus 121, 5, S. 90.
10 cadet... 45,12 nouellam] Glosse am linken Rand: Urbanus papa II ad ... Spiritus perseuerantia
custodire.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften