Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0173
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

172

De aedificio Dei - Cap. 13

sicut euangelio probante non potest Christi esse discipulus, qui non renuntiat
omnibus, sic non potuit Avgvstini esse clericus, qui noluit renuntiare
omnibus. Quia ergo eos solos, qui Domini erant, sibi coniunctos habuit, ideo
tanquam alter Moyses in tanta contrariorum multitudine sic triumphauit, ut
post apostolos hanc obtineat gloriam uelut quandam triumphalem coronam, 5
quatinus apostolicam uitam in clero sectantes regulam ipsius specialiter
profiteantur. Quo etiam post apostolos duce gloriantur et principe, quoniam
regula ipsius utuntur solam regiam uiam sic demonstrante, ut, quicumque
illam tenuerit, ab apostolorum semitis aberrare non possit. Nam sicut una est
fides catholica in symbolo apostolorum succincte collecta, sic una est regula 10
sanctis <?cclesi<? rectoribus et ministris in actibus eorundem apostolorum
conpendiose proposita. Licet ergo h?c fides apostolica postmodum et in
Nicena synodo17 et a sancto Athanasio18 latius sit exposita, non tarnen
aliquis uel credo in Deum uel credo in unum uel quicunque uult recitans,
fidem alteram atque alteram recitasse dicitur, quia non est nisi fides una. Sic 15
licet apostolorum communiter uiuendi regula a beato Avgvstino latius sit
exposita,19 tarnen non est regula clericorum preter unam, qu<? ab ipsis
apostolis breuiter per animam unam et cor unum est notata et luculento
sermone a beato Avgvstino ceterisque sanctis patribus postmodum
elucidata. Sicut ergo inter omnes catholicos non est nisi fides una, sic inter 20
Dei ministros non debet esse nisi regula una, regula scilicet / apostolica.

3 eos] fehlt Mi. 5 quandam] quamdam Mi. 6 quatinus] quatenus M2 Mi. 8 quicumque]
quicunque Mi. 9 illam] eam M2 Mi. 11 ecclesie] Ecclesiae Mi. | eorundem] eorumdem Mi.
12 conpendiose] compendiose Mi. | hec] fehlt M2 Mi. 13 Nicena] Nicaena Mi. 16 latius sit]
sit latius Mi. 17 preter] praeter Mi. | que] quae A //. 19 ceterisque] caeterisque Mi. 21 regula
una] unaregulaMi. | scilicet... apostolica] fol. 12v.

14 credo1... Deum] Symbolum Apostolorum. | credo2... unum] Symbolum
Nicaeno-Konstantinopolitanum. | quicunque uult] Symbolum Athanasianum. 18 animam...
unum] Act 4, 32.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften