5
10
15
20
174
De aedificio Dei - Cap. 13
[13.] Hoc aduertens iste sanctus pater ÄVGVST(inus)20, sicut fidem
catholicam contra ereticos multis assertionibus muniuit, sic regulam
apostolicam contra multitudinem clericorum inordinate ambulantium
discretione precipua elucidauit, quam et suis tradidit, immo apostolis 5
traditam confirmauit. Ab hac nulla prauorum multitudine quantumcunque
numerosa, nulla peruersa consuetudine quantumcunque diu inolita se
suosque paciebatur deflecti. Quia sicut unam et apostolicam fidem in
populo, sic unam et apostolicam regulam in clero uoluit obseruari. Ecce ut
uidimus, prudens iste architectus tale fundamentum elegit talemque 10
structuram illi superposuit, cuius tota participatio esset in idipsum, quia nec
populum in fide, nec Herum in regula uoluit a sanctis apostolis esse
diuersum. In hoc ergo tutus edificio, non timuit uel ab hereticis uel a
pseudoclericis aliquatenus expugnari. In hac urbe fortitudinis utebatur
Christo non solum pro muro, sed etiam pro antemurali. Quod si nostro 15
tempore aliquis episcoporum relinqueret militum cohortem, quam solus ex
apostolis ludas legitur duxisse, quando, sicut euangelium narrat, fuit dux
eorum, qui comprehenderunt lesum, si, inquam, cohortem relinqueret et in
hac urbe fortitudinis nostre Syon cum beato Augustino confideret, sicut ille
contra ereticos et clericos proprietarios preualuit, sic iste contra ereticos, 20
uidelicet symoniacos, nicolaitas nec non clericos proprietarios preualeret.
Quia Deus suam non desereret partem, si episcopus desereret cohortem, qu?
ipsum cum gladiis et fustibus ita, quocunque pergit, comitatur, ut potius
lud? cohortem ducenti quam Petro solam uirgam gestanti similis agnoscatur.
3 ereticos] hereticos M2, haereticos Mi. 5 precipua] praecipua Mi. | ininio] imo Mi', folgt ab
Mi. 6 nulla] danach getilgt peruersa M2. 7 quantumcunque] quamtumcumque M2. 9 Ecce]
hier setzt die Edition von Sackur-wieder ein. | ut] fehlt M2 Mi. 11 participatio] partipatio M2.
13 edificio] aedificio Mi. | hereticis] hareticis Mi. | a\ fehlt M2, Sa Mi. 16 quam] qualem Mi.
18 comprehenderunt] conprehenderunt M2. 19 nostre] nostrae Sa Mi. | Syon] Sion Mi.
20 ereticos1] hereticos M2 Sa, haereticos Mi. | preualuit] praevaluit Mi. | ereticos2] hereticos
M2 Sa, haereticos Mi. 21 symoniacos] Simoniacos Mi. | preualeret] praevaleret Mi. 22 que]
quae Sa Mi. 24 lud?] ludae Sa, Judae Mi.
11 participatio... idipsum] Sancti Augustini Opera, Enarrationes in Psalmos 119-133, ed. GORI,
CSEL 95/3, psalmus 121, 5, S. 90. 14 In... 15 antemurali] Vgl. Is 26, 1: ... urbs fortitudinis
nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale ....