Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0177
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

176

De aedificio Dei - Cap. 13

Deus autem non in episcopo speciem lud? requirit, sed speciem / lacob,
quam dilexit. Species ergo lacob in episcopo exprimatur, ita ut, quomodo
ille fecit, libentius fugiat et, si necesse fuerit, exilium patiatur quam milites
armatos de pauperum stipendiis pascat et ministros, quos Christus in terra
habere noluit, ipse habens regnum sibi de hoc mundo asciscat. Si regnum 5
Christi de hoc mundo fuisset, ministri utique sui decertassent, ut non
traderetur ludeis. Sed quia regnum suum non erat de hoc mundo, non habuit
in hoc mundo milites ministratores, sed passus est eos uestium suarum
diuisores et corporis sui crucifixores. Quos etiam usque hodie patitur, dum
facultas ?cclesiastica per milites distribuitur et ?cclesia, qu? corpus ipsius 10
est, non solum corporali egestate in uiduis, pupillis, peregrinis ceterisque
pauperibus per hoc affligitur, sed in perfectorum mentibus zelum Dei
habentibus miro cruciatu crucifigitur, non tantum a militibus corporaliter
eam nudantibus et clauis tribulationum configentibus, quantum a
pontificibus ipsum per facultates ?cclesi? in manus militum tradentibus. 15
Nam milites non haberent potestatem aduersus ?cclesiam, nisi eis fuisset
datum desuper. Propterea episcopi, qui ?cclesiam et in ?cclesia Christum
tradiderunt, maius peccatum habent. Licet enim non parua, sed magna et
sacrilegio plena sit militum culpa, maior tarnen est pontificum nequitia, quia
?cclesi? lucra sub specie lucrand? pacis dissipant, quasi cum ipsis Phariseis 20
ac pontificibus ludeorum dicant: Ne forte ueniant Romani et tollant nostrum
locum et gentem.

1 lud?] ludae Sa, JudaeMi. | speciem2... lacob] fol. 13r. 3 exilium] exsilium A//. 5 sibi] si
M2, fehlt Sa Mi. 6 fuisset] folgt etM2. 7 ludeis] Judaeis Mi. 10 ?cclesia] aecclesia Sa. | que]
quae Sa Mi. | ipsius] illius Mi. 11 ceterisque] caeterisque Mi. 12 sed] folgt et Sa Mi. 14 eam]
eum M2 Mi. | nudantibus] denudantibus M2 Mi. 15 ?cclesi?] ecclesiae Sa Mi. 19 tarnen est]
est tarnen M2 Mi. 20 ?cclesi?] aecclesiae Sa, Ecclesiae Mi. | lucrande] lucrandae Sa Mi.
ipsis Phariseis] Pharisaeis ipsis Mi. | Phariseis] pharisaeis Sa. 21 ludeorum] Judaeorum Mi.
tollant] tollent M2. | nostrum... 22 locum] locum nostrum Mi.

5 Si... 7 ludeis] Io 18, 36. 16 non... 18 habent] Vgl. Io 19, 11: ... non haberes potestatem
adversum nie ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit nie tibi maius peccatum
habet.... 21 Ne... 22 gentem] Io 11, 48.

1 lacob... 5 asciscat] Glosse am rechten Rand: Augustinus in libro ... erue nie Domine. 5 Si...
9 usque] Glosse am rechten Rand: Gregorius VIIUS Gwimanno ... est contrarius abolendus.
9 hodie... 16 haberent] Glosse am rechten Rand: leronimus ad Nepotianum ... potest citius
subuenire. 16 haberent... 20 ecclesie] Glosse am rechten Rand: leronimus Amico rapere ...
predonum crudelitatem superat.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften