Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0179
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

178

De aedificio Dei - Cap. 14

[14.] Certe illic trepidauerunt timore, ubi non erat timor. Timent enim pati
malum cum Christo et apostolis et non timent facere malum cum Phariseis,
cum facere malum semper sit / malum, pati uero malum usque adeo non sit
malum, ut unusquisque sanctorum martyrum uel pontificum eligerent mille 5
mala pati quam unum facere. Sic cum sanctus Ambrosius21 ab imperatore
cogeretur, ut <?cclesi<? illi traditionem faceret, elegit sanctus pontifex cum
suo ac suorum non paruo discrimine regem potius quam legem offendere,
affirmans nec sibi licere, ut res pauperum cuiquam preter pauperes daret,
nec imperatori, ut eas acciperet. Ergo quia illic trepidauit timore, ubi erat 10
timor, quia phariseis Christum quasi pro cauenda Romanorum offensa
tradentibus noluit communicare, quia sic legerat Regem honorificate, ut non
frustra premissum attenderet Deum timete, et Deum sibi propicium seruauit
et imperatoris animositatem libera et sacerdotali responsione mitigauit.
Atque ita Deum timendo ac saluo ipsius timore regem honorificando locum 15
et gentem suam seruauit, pro quo contra imperatoris offensam seruando nec
minimum aliquid de facultatibus pauperum dispertire uoluit. ludei uero et
Christum tradendo amiserunt et de loco, pro quo ipsum Romanis
tradiderant, per ipsos Romanos exterminati sunt. Sic et modernorum
pontificum dignitas et potestas ab his maxime destruitur et conculcatur, 20
quibus ^cclesiastica facultas distributa cognoscitur. Qui etiam ab his ipsis, a
quibus pro <?cclesiastico, ut dicunt, beneficio, sed reuera maleficio
aliquantes denarios XXXte illis denariis, pro quibus Christus uenditus est,
per omnia conferendos accipiunt, ita contempnuntur, ut eis uel opprobrio

3 Phariseis] Pharisaeis Mi. 4 sit1... malum2] fol. 13v. | malum3] fehltM2 Mi. 7 ecclesie illi]
illi ecclesiae Sa Mi. 9 ut] folgt aut M2 Mi. | preter] preterquam M2. | preter pauperes]
praeterquam pauperibus Mi. 10 ubi] danach getilgt non M2. 11 phariseis] Pharisaeis Mi.
12 communicare] folgt et Sa Mi. 13 premissum] praemissum Mi. | propicium] propitium Mi.
17 ludei] Judaei Mi. 18 tradendo] d aus u verbessert Ml. 20 his] hiis M2. 21 ecclesiastica]
aecclesiastica Sa. | his] hiis M2. 22 ?cclesiastico] aecclesiastico Sa. 23 XXXta] ta
übergestellt Ml M2. 24 contempnuntur] contemnuntur Mi. | opprobrio] obprobrio M2.
2 illic... timor] Ps (G) 52, 6. 12 Regem... 13 timete] I Pt 2, 17.
4 malum2... 12 noluit] Glosse am linken Rand: Ambrosius Conuenior a ... Dei existimas
auferendam. 12 honorificate... 19 modernorum] Glosse am linken Rand: Augustinus super
lohannem ... lud? perdito comparatur. 20 his... 59,1 nos1] Glosse am linken Rand: Innocentius
papa episcopis ... uiolant ordinesque corrumpunt.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften