Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Haaf, Susanne [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 15): Schriften zur Reichsreligionspolitik der Jahre 1545/1546 — Gütersloh, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30652#0224
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
220

3- DE CONCILIO

salutem necessarium, quem vel nos pretermittimus vel ipsi non in turpem
et noxium aliquem abusum pei-verterint. Nihil de dignitate et potestate
Cleri vel sancitum vel obsei-vatum proferent, quod non nos vere restitui la-
boremus, ipsi everterint. Coniugium sanctum in Sacri ministerii ordinem
authore Deo recipimus, cum ipsi et contra mandatum Dei et contra omnes 5
Canones conspurcaverint omnia stupris, adulteriis aliisque exemplis nefa-
riae et horrendae libidinis. Divos etiam nos pia memoria et fideli imita-
tione, ut veteres tradiderunt, vere veneramur: ipsi contra omnem Veterum
religionem illos cultu ethnico et quaestu sacrilego gravissima afficiunt
ignominia. In exequiis denique mortuorum nos secuti Sfanctos] patres 10
peccatorum poenitentiam excitare et fidem ac meditationem resurrectionis
confirmare et incendere studemus in iis, qui adhuc vivunt: ipsi vero terrore
conficti sui purgatorii eo rem istam et auxerunt et depravarunt, ut liberent
homines et poenitentia peccatorum et fide Christi iudiciique dfivini] red-
dant securos, dum eis persua- I rib I dent scilicet posse eorum peccata exe- i5
quiis, Missis et aliis caeremoniis ipsorum expiari.
Manifesti itaque sunt isti Christianae doctrinae hostes tam in his ipsis
locis, de quibus contra nos se tantopere iactant, quam in caeteris omnibus
disciplinam Veterum plane evertisse et abolevisse in doctrina, in ritibus et
vita. Quod clarissfime] cognoscetur ab omnibus, qui antiquam Ecclesfiae] 20
disciplinam non ignorant, qui perspectum habent, quid Canonibus aliis-
que Sfanctorum] Patrum libris ac piorum principum legibus: de ea nobis
relictum est. Id ipsi quoque hostes Christi norunt ideoque omnem legiti-
mam iudicationem tantopere defugiunt et persuadere Vfestris] Celsitudi-
nibus contra aperta praecepta Dei, contra manifestas Apostolorum tradi- 25
tiones, contra doctrinam et exempla universa patrum et piorum Regum
atque Imperatorum conantur non licere vobis partim ut Laicis, partim ut
Praelatis, Romfano] tyranno ne id faciatis iureiurando1 adactis, cogno-
scere et iudicare de his rebus religionis. Ad unum suum Pontificem, ad
scrinium pectoris eius2, unde scilicet patrocinium corruptelarum et fla- 30
gitiorum expectant, non metuunt correctionem, omne de religionibus iu-
dicium reiiciunt: aut si paulo aequiores esse videri volunt, ad Synodum,
sed quam idem Pontifex et indicat et suae obstrictam libidini gubernet.
Qualem cum nunc Tridenti ceptam celebrari obiicere nobis possunt, id
serio triumphant et habere se existimant suum illud iudicium, quo Religio- 35
nis controversiae omnes iudicandae remitti debeant: iam obturata eorum
ora volunt, qui negarunt Pontfificem] Romfanum] et coniuratos eius Syn-
odum ullam admissuros. Quasi vero boni ac pii homines non videant, quid
cum. Quod lpsa vis nomims ratioque declarat, quae omma fere universaliter compre-
hendit.« (Jiilicher, S. 3,20-24; BKV 1,20, S. 165); vgl. auch BDS 11,2, S. 368,13-15 mit
Anm. 11; TRE 35, S. 109-m.
1. S. dazu oben S. 138 Anm. 3.
2. Vgl. Liber Sextus, L. 1, tit. 2, c. 1 (Friedberg II, Sp. 937); s. außerdem oben S. 125,6h
mit Anm. 1.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften