Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Haaf, Susanne [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 15): Schriften zur Reichsreligionspolitik der Jahre 1545/1546 — Gütersloh, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30652#0234
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
23°

3. DE CONCILIO

Ad quod se iudicium
Bucerus offerat

Conditiones Cochlaei
frustratonae

Utile Ecclesiae ludican
legitime controversias
Ecclesiasticas

vita.1 Sed addit has conditiones: si id fore e re publica videatur et si ab
utraque potestate ipsi concedatur.2 Videtis, quales requirat conditiones,
cernitis, ut ludat de iudicio et quantam eo contumeliam Vfestris] Celsitu-
dinibus faciat. Quis enim non intelligat verbis eum iudicium offerre, reipsa
autem id, quantum potest, defugere?
Ad haec igitur Cochlaei ego ista respondeo: Sit ipse extra omne pericu-
lum: de me vero violatae religionis, si me ipse aut alii huius evicerint, poe-
nae sumantur: Sin autem ego illum convicero depravatae religionis, non
peto, ut mulctetur, sed iubeatur tantum redire ad mentem meliorem, si
queat: sin id non possit, temperare sibi a blasphemiis contra veram doctri-
nam Christi. Tantum in eo vir sit, ut ad iustam se harum de religione con-
troversiarum disceptationem exhibeat, sive coram Vfestris] Celsitudinibus
aut eis Iudicibus, quos Vfestrae] Celsitfudines] communi sententia ad id
delegerint: Vel nominet ipse, \ sjb \ quos velit Iudices, modo eiusmodi, qui
non sint manifeste impuri et scelerosi, ita scilicet, ut ex praecepto Christi
communicare cum eis nihil liceat: Concedat autem mihi pari numero illis
adiungere viros probatos, quibus nec ipse nec quivis alius possit obiicere
scelus aut turpitudinem. Coram his appareat, quae contra nos se habere
existimat, adferat eaque, quibus poterit et rationibus et testimoniis com-
probet: Permittat autem, ut nos contra excipiamus et respondeamus, quae
approbare possumus omnibus filiis Dei, et id cum ex certis ac manifestis
Scripturis Dei atque ex omni authoritate veteris ac perpetuae, hoc est uni-
cae et germanae Ecclesiae Christi: tum per ea, quae de ipsorum atque no-
stris ministeriis et moribus vel evidentia facti nota sunt omnibus aut evinci
poterunt testimoniis omnium contradictione sanctioribus.
Omittat frivolas illas et frustratorias conditiones: Si videatur fore e re-
publica: Si admittat hoc utraque potestas, Et sub certis iudicibus ad hoc de-
putandis.3 Si enim me convincere potest errorum in fide et criminum in
vita, quis dubitet quin id futurum sit e Republica? Ut enim ad meliorem
mentem me non reducat, tamen, ne alii mihir unquam habeant fidem tan-
quam seductori, perficiet atque Ecclesiam Dei vitioso ministro liberabit.
Quod igitur nemini dubium est, quin e re sit Ecclesiae Christi futurum, id
in dubium ne adeo nulla ratione vocet, alioqui quis non clare videat illum
ab eo, quod offert verbis, reipsa omnino abhorrere?
Quam turpem simulationem aeque prodet vel etiam amplius, si non re-
mittat et alteram suam conditionem de concessione potestatis utriusques.
Nam novit ipse et I sja I noverunt id omnes, quibus Romana tyrannis vel

5

IO

20



35

r) Drf.: mibi.
s) Drf.: utriusqua.
1. Vgl. Cochlaeus, Epistola, Bl. uia-uib (s. unten S. 240,15-19).
2. Vgl. Cochlaeus, Epistola, Bl. uia (s. unten S. 240,14b).
3. Vgl. Cochlaeus, Epistola, Bl. uia (s. unten S. 240,14-17).
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften