Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Haaf, Susanne [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 15): Schriften zur Reichsreligionspolitik der Jahre 1545/1546 — Gütersloh, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30652#0246
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
242

3. DE CONCILIO

Ad Christianum Lectorem"
Vide, quid hominum sint Adversarii causae Christi, quid rerum agant,
quomodo constet eis consiliorum suorum ratio. Agnoscit Cochlaeus sibi et
universae Ecclesiae suae esse dedecori et probro,1 quod ipsos tot iam annis
ad iustam causae religionis disceptationem frustra provocamus: eoque in Do-
mino merito gloriamur eos conscios sibi esse, se tueri causam pessimam, quae
nullam possit prorsus veri iudicii lucem ferre. Sed quid contra zelus Cochlaei,
ad quid ursit eum ipsius conscientia, quo istud a sua parte probrum, hoc dede-
cus removeret et hanc nobis gloriationem eriperet? Ut sibi et Ordinibus Im-
perii negocium exhiberet Epistola illa sua nugacissima eaque magis adeo pro-
deret se et suos congredi nobiscum nequaquam audere. Nam tum demum se
congredi nobiscum velle scribit, dum id utraque Potestas et imprimis ea per-
miserit, quam novit id nunquam permissuram: et dum iudices eadem Potestas
huic causae deputaverit, quam scit nunquam deputaturam ullo modo tolera-
biles: et dum videatur iis e repubflica] id fore, quibus non dubitat hoc utile
nunquam visum iri.2
Manet igitur beneficio Christi nobis firma haec gloriatio et ex ipsius Coch-
laei literis eo illustrior, quo ipse in his clarius confessus est, quantum ipsis tur-
pitudinis et ignominiae et nobis bonae existimationis et ornamenti id adferat,
quod ad iustam de religione disceptationem nec exorari se a nobis patiuntur
precibus nec extorqueri sibi sinunt iustis postulationibus, tametsi hanc ab ip-
sis totos iam 25 annos et oremus et postulemus.3 Quicquid enim causae fin-
gant suae tergiversationis, nemo tamen non videt, nisi ipsi sibi conscii essent,
tam esse mala et perversa sua cum ministeria tum vitam et mores, ut defendi
nullo modo queant eos diem iusti iudicii tantopere horrere non posse. Nec
enim potest falsum esse, quod Dominus dixit: Libenter in lucem prodire cog-
nitionis omnium, quorum opera bona sunt: ut hanc fugere, quorum opera
mala sunt.4
Gloriamur igitur in Domino et in aeternum gloriabimur eam nobis benig-
nitate Dei traditam religionem, quam Romfanus] Antichristus cum omnibus
suis creaturis ut legitime confutet, ne tentare quidem ausit. Glo- I uja I riamur
et de eo, quod boni utique omnes probe intelligunt et vident istos nostros Ad-
versarios nihil prorsus habere, quo vel nostra probabiliter coram oppugnare
vel sua tueri valeant.

n) Hier beginnt der Kommentar Bucers.
1. Vgl. Cochlaeus, Epistola, fol. t^b (s. oben S.238,12!.). Cochlaeus beziebt sich dort jc-
doch auf die Nation und das gesamte Reich, mcht auf sich selbst oder die Kirche.
2. Vgl. Cochlaeus, Epistola, fol.uia-uib (s. oben S. 240,8-19).
3. Bucer bezieht sich auf die Forderung nach einem freien, chnsthchen Konzil an einem
deutschen Ort, die erstmals lm Abschied des 2. Nürnberger Reichstags (1522/1523) enthal-
ten ist; s. dazu auch oben S. 32-35, 223-225 und unten S. 245 f., 254.
4. Joh 3,20h
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften