Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Haaf, Susanne [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 15): Schriften zur Reichsreligionspolitik der Jahre 1545/1546 — Gütersloh, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30652#0247
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
3- DE CONCILIO

243
Norunt enim hoc, quum Christus, Dominus omnium, et ipsa iusticia ho-
stium se accusationi etiam ultro obtulerit idque apud populum iudicem, cum
diceret adversariis0 suis: »Quis ex vobis arguet me de peccato?«1, nullam
posse obstare dignitatem, nullam innocentiam, quo minus veri Ecclesiarum
5 ministri, sicut eos oportet esse, apud omnes irreprehensibiles, sic se omnium
etiam iudicio explorandos et comprobandos libenter offerre debeant: quod et
veteres Canones omnino exigunt et sanctissimi quique Episcopi studiose
semper praestiterunt.
Praeterea vide hic et illud, quid ab hoc tibi Tridentino Concilio sperandum
io sit, in quo inter primos Consiliarios aderunt Cochlaei et sententias summas ii
modo dicent, qui nullos alios audire consiliarios volunt. Quid enim Coch-
laeus aliud in Concilio inter deos et heroas suos de nobis consulat,2 quam
quod ad Ordines imperii ausus est scribere,3 ut morte et supplicio nostro et
Ecclesia et patria quam primum expietur: ne saevitiae Turcicae aliisque ultio-
15 nibus divinis obiiciatur? Huic tum consilio falsi sacerdotes illico applaudent
et nos reos mortis atque atrocissimis suppliciis tollendos quam primum esse
clamabunt. Nec aliam Ecclesiarum reformationem ab hoc Concilio expectan-
dam existimes.
Iactat se hic rursus Cochlaeus de singulari zelo erga Ecclesiam Dei deque
20 magna solicitudine et cura animarum:4 tu autem ex fructibus cognosce arbo-
rem,5 ex vita et moribus iudica, quis sit istorum hominum zelus, quae cura de
salute animarum, quae recti pravique conscientia. Cochlaeus aliquot Canoni-
catuum sacrilegiis onustus est Sacerdotisque et Theologi dignitate emolumen-
tisque lautissimis abutitur: interim nulli Ecclesiae ullum verum munus Sacer-
25 dotis et Theologi praestat: ob quam rem novit ipse nullam se posse partem
habere in regno Dei. Convivit praeterea iis et operam suam navat ad defen-
dendas tam confessas et multiplices depravationes doctrinae, Sacramentorum
et omnis disciplinae \ ujb\ Ecclesiasticae, qui manifestis parochiarum deprae-
dationibus aliisque portentosis Simoniis, tum etiam omni genere flagitiorum
30 et nequitiae horrendum in modum contaminati sunt, cum quibus non ignorat
non esse Christiano cibum sumendum. Ubi hic zelus pro Ecclesia Dei? ubi de
salute animarum solicitudo? ubi officii et peccati conscientia?
Ita de schismate quoque et Deo et hominibus illudit. Ipsi enim se tot modis
a corpore Christi avulserunt, ab omni doctrina et instituto Domini recesse-
35 runt: nos tamen, qui cum omnibus veris Christi membris consentimus et qui
eius beneficio doctrinae et institutis ipsius inhaeremus, schismaticos faciunt et
o) Drf.: adversari).

1. Joh 8,46.
2. Zu der geplanten Teilnahme Cochlaeus’ am Konzil s. oben S. 104 Anm. 1.
3. Vgl. Cochlaens, Epistola, fol.t4a-t4b (s. oben S. 236—239). Cochlaeus formuhert diese
Gedanken jedoch mcht so exphzit, wie Bucer sie hier wiedergibt.
4. Vgl. Cochlaens, Epistola, fol.uza (s. oben S. 241,11-14).
5. Mt 7,20; Mt 12,33.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften