Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Haaf, Susanne [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 15): Schriften zur Reichsreligionspolitik der Jahre 1545/1546 — Gütersloh, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30652#0380
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
3 76

IO. RESPONSIO DER EVANGELISCHEN DELEGIERTEN

hac esse aliquoties delata ad nos de Actis Colloquii, quae non nisi ab iis, qui ei inter-
fuissent, narrari potuerunt. Iam ob culpam alienam notari nos I 6j r/Septnm I violati
iuris iurandi nobis merito habetur intolerabile, ac ideo est id modis omnibus caven-
dum.
Testati etiam aliquoties sumus accepisse hoc in mandatis a principibus et superio-
ribus nostris, ne a prorogatione Wormatiensi in hoc Colloquio uspiam recederemus.
Nec dubitamus Impferatoriam] M[aiesta]tem, clementiss[imum] D[ominum] N[o-
strum], admonitum id a nobis non requirere. Iam constat non solum nihil in ea pro-
rogatione de hac silentii tam anxia et iuranda promissione esse positum, sed eam
etiam formam amici et Christiani Colloquii esse praescriptam,1 cum qua, quantum
nos quidem videre possumus, tam solicita et religiosa silentii obligatio non bene
congruere potest.
Postremo nunquam expectarunt hoc nostri principes et superiores, ut in hoc adeo
amico et Christiano Colloquio deberet silentium Actorum exactius a nobis requiri,
quam in prioribus Colloquiis requisitum fuerit.
His itaque de causis oramus et obsecramus R[everendissi]mam et Gen[erosam]
D[ominationes] V[estras] per ipsam iurisiurandi Religionem, ne velint a nobis hoc
iuramentum exigere, quod etiam per iuramenta, quibus addicti sumus voluntati
principum et superiorum nostrorum, praestare nos non licet.
Quinto Articulo remittitu quidem Imp[eratoria] M[aiesta]tas nobis relationem
dictorum et Actorum utrinque in Colloquio. I 63^ I At in prorogatione constituta ab
Imp[eratoria] M[aiesta]te cum consensu nostrorum principum et superiorum di-
serte id nobis iniunctum est, ut Imp[eratoriam] M[aiesta]tem et Ordines Imperii in
Comitiis edoceamus de omnibus Actis Colloquii, quocumque illa modo acta fue-
rint. Sic enim habent verba prorogationis.2
Et ut hoc nobis non esset adeo clare iniunctum in decreto prorogationis, quod
commune conventum est Imp[eratoriae] M[aiesta]tis, clementissimi D[omini] N[o-
stri], et nostrorum principum et superiorum, tamen id res ipsa poscit, siquidem de-
beat de tantis controversiis fieri in Comitiis certa et salutaris diiudicatio. Proinde pe-
timus adhuc, si id admitti ullo modo possit, ut Acta, sicut coeptum est uti et supra
petivimus, conscribantur omnia.
Haec sunt, quae in allatis ab Imp[eratoria] M[aiesta]te articulis premunt quaeque,
sicut causae ipsi, quae agenda est in Colloquio, minus videntur consentanea, ita
etiam a nobis admitti partim salvo officio nostro, partim sine incommodo causae et
nostra inutili molestia nonpossunt, quae R[everendissi]mae et Gen[erosae] D[omi-
nationibus] V[estris] ideo voluimus exponere et ab illis, ut his nos incommodis sub-
levent, cum omni submissione orare, quod ab Imperatoria M[aiesta]te (siquidem ex
literis Imperatoriis nuper lectis recte intelleximus et meminimus, quae illis Imp[era-
u) Schrf re mittit.

1. Vgl. den Wormser Reichsabschied von 1545 (DRTA.JR 16,2, Nr. 341,7.9, S. 1659h).
2. Vgl. den Wormser Reichsabschied von 1545 (DRTA. JR 16,2, Nr. 341,10, S. 1660); zum Begriff
>Prorogation< s. auch oben S. 279 Anm. 1.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften