Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Haaf, Susanne [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 15): Schriften zur Reichsreligionspolitik der Jahre 1545/1546 — Gütersloh, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30652#0382
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
37«

IO. RESPONSIO DER EVANGELISCHEN DELEGIERTEN

quissimum iudicabit, cum amicum hoc Colloquium esse debeat,1 ut R[everendis-
si]ma et Gen[erosa] D[ominationes] V[estrae] vel unum notarium ex nostra parte
deligant.
Tertia conditio haec est: yCertum esC Scripta illa, quae debent, ubi controversiae
inter Collocutores componi non poterunt, a Collocutoribus utrimque conscribi, ni-
hil collatura esse ad id, ut ab Imp[eratoria] M[aiesta]te et Ordinibus Imperii de con-
troversiis ipsis possit2 I 6f /Novum I in Comitiis certius et facilius cognosci et iudi-
cari, nisi ita conscribantur, ut utriusque partis rationes iuxta se componantur.
Petimus igitur, ut in componendis his scriptis iste ordo servetur:
Ubi caput aliquod Confessionis nostrae2 excussum fuerit familiari Colloquio et
Dominus non dederit in eandem de eo sententiam convenire, uta tum Collocutores
alterius partis, ut qui nostram Confessionem repraehendunt, sua contra eum, de quo
tractatum sit, articulum Confessionis nostrae argumenta conscribant et nobis offe-
rant, ut et nos ultimas nostras responsiones eorum postremis obiectionibus subiicia-
mus eodem, quo ipsi ordine praeierint, ut ita clare possit perspici, quae nos responsa
ad singula illorum obiecta retulerimus.
Hanc rationem natura duce servant recte constituta iudicia in causis profanis
(quanto magis igitur admitti haec ratio debet in his causis divinis et tam amplis atque
tot involutis disputationibus)*3,3 et hanc ipsam etiam rationem praescribit manda-
tumc Imp[eratoriae] M[aiesta]tis de forma et modo Colloquii habendo his verbis:
Confessionis »singula capita discutiantur et inter Colloquentes agatur, quid in ea re-
cipiendum quidve reiiciendum eis videatur, ut relatio fiat M[aiesta]ti ipsius et Stati-
bus.«4 Cum autem nos asseramus omnia in Confessione Augustana recipienda,
Ergo illis initio ostendendum est solidis argumentis I 6f I et Scripturis, quae recipi
non debeant.
Et sane, si non hoc modo parari debeant agitatis controversiis Scripta adversaria,
ut singulis obiectis singula responsa eodem ordine componantur, sed debeat utraque
pars sua perscribere per se et quo ipsa velit ordine, multae incident caecae pugnae et
frustraneae cum reprehensiones tum defensiones, nec etiam vel nos nostra vel pars
altera sua dogmata melius aut explicabit aut defendet, quam pridem multis publicis
Scriptis factum sit, adeo, ut, si non placeat admitti viam et rationem, quam nos peti-
mus quamque in omnibus iudiciis ipsa naturalis prudentia sequitur, praestiterit certe

y) —y) Certum est msi: b; Nisi scnpta llla: d.
z) Dittographie: possit I 6f/Novum I possit.
a) b-e; et: a.
b) Klammerung mcht m der Vorlage.
c) danach gestnchen: Jm.

1. Vgl. den Wormser Reichsabschied von 1545 (DRTA.JR 16,2, Nr. 341,9, S. 1660).
2. Gemeint tst die Confessio Augustana von 1530.
3. Vgl. dazu Vogel, Rehgionsgespräch, S.438.
4. Vgl. Vogel, Rehgionsgespräch, Quellenanhang Nr.4b, S. 561. Bucer zitiert die erste kaiserhche
Instruktion vom 8. Januar 1546 lm Wortlaut der gekürzten, von den Präsidenten den Gesprächsteil-
nehmern vorgelegten Fassung; s. dazu oben S. 331 Anm. 5.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften