Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Haaf, Susanne [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 15): Schriften zur Reichsreligionspolitik der Jahre 1545/1546 — Gütersloh, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30652#0467
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
15. BRIEF BUCERS AN JULIUS PFLUG

463

l'um nec aliorum, qui sint his doctiores, erudi- \ 98° \ tionem ac acumen metuit; tan-
tum, si agendum cum illis sit aliqua cum utilitate, iustum petimus consessum, qui
non audiat tantum, sed etiam, quae ad elucidandam veritatem faciant, afferatc.
Haec omnia R[everen]da Dfominatio] T[ua] ipsa videt ante esse constituenda,
quam collatio utilis Ecclesiae queat institui. Quid igitur iniqui, si nostri principes de
his tam necessariis ad fructuosam de religione collocutionem conditionibus cupiant
prius cum ipsa Imper[atoria] M[aiesta]te et ordinibus Imperii agere et nos ipsos
etiam coram de his ipsis conditionibus audire, praesertim, cum luce meridiana cla-
rius videant per istud coeptum colloquium cum his collocutoribus, cum his condi-
tionibus, quae illi sunt praefinitae, eum finem obtineri non posse, propter quem
Vuormatiae colloquium istud institutum est?1
Nec enim novum est, ut actiones huiusmodi interpolentur, dum deprehenditur
rem ipsam poscere, ut de alia agendi ratione, quam agi coeptum fuerit, constituatur.
Cum igitur tanta sit non aequitas modo, sed etiam necessitas, ut de his rebus om-
nibus in Comitiis, prius quam in colloquio progrediamur, tractetur et constituatur,
non dubitamus Imperat[oriam] M[aiesta]tem, quae est eius et sapientia et clementia,
huic ipsi cum aequitati tum necessitati condonaturam, quam nostri nos tantum ad
tempus I <)</ I breve revocarunt, dum ea fuerint constituta, sine quibus nulla omnino
ratio est nos in colloquio aliqua cum spe fructus posse* progredi. Quid enim profu-
isset nos interim adesse et peti multa a nobis, quae nec per conscientiam nec per
mandata principum nostrorum praestare potuissemus? Quod itaque nostri princi-
pes et nos fecimus nullo Imperat[oriae] M[aiesta]tis Contemptu et nulla adversus
eam ingratitudine, nullo animo a Wormaciensi decreto discedendi, multo minus
animo de quaerenda publica in religione consensione parum solicito. Rogamus D[o-
minationem] T[uam] sicut et Generosum D[ominum] Com[item] a Furstenberg
etc., ne velitis discessum nostrum in tam impias caussas reiicere, quae, Christum te-
stor, a mentibus nostris absunt longissime.
Porro, quod ad nostram promissionem attinet, admodum dolet eam nobis iterum
obiici, cum tamen apud R[everendissi]mum p[raesidentem] Eichstetensem, R[eve-
rend]am et clariss[imam] D[ominationem] T[uam] atque Generosum comitem a
Furstenberg toties et scriptis et verbis testati simus nos velle nosg mandatis princi-
pum nostrorum in omnibus servare integros. Unde, cum in ultimo nostro responso,
quod verbis dedimus, mihi excidisset nos velle resolutionem Imper[atoriae] M[aie-
sta]tis expectare,2 statim id correxi et bis geminavi Nos velle iussis nostrorum per
omnia parere. I 95^’ I Sciebam enim collegis meis ante esse constitutunT1, si nomina-
e) konj. aus: afferat: a-e.
f) danach gestr.: prog.
g) über der Zeile ergänzt und eingewiesen.
h) danach ein nicht mehr lesbares Wort gestrichen.

1. Die Wormser Prorogation beschreibt als Zweck des Gesprächs die christliche, freundliche
und vollkommene Einigung hinsichtlich der Religionsfrage und der Beseitigung kirchlicher Miß-
bräuche; vgl. DRTA.JR 16,2, Nr. 341,7-10, S. 1659 h
2. Bucer hatte den Präsidenten versehenthch dieses Versprechen gegeben.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften