350
ZUR AUSWÄRTIGEN WIRKSAMKEIT 1528-1533
amice. Agit et gratias Zvinglio, qui tamen acerbior fuerit, et petit, ut
ignoscat acerba in se, si dixit; carnem et sanguinem se fatetur. Vult, ut
caussa committatur mutuo. |
Oecolampadius petit, ut Ecclesiae afflictae respectus habetur, hoc orat
per Deum.
Zvinglius rogat Lutherum, ut ignoscat acerbitati, et dicit, se percupi-
visse semper amicitiam et adhuc petere. Fere flens hoc dicebat: nec esse
in Italia vel Gallia viros, quos libentius vellet videre.
Es sagt auch Lutherus: Bittet Gott, ut resipiscatis.
Respondit Oecolamp[adius]: Et vos orate, aeque enim indigetis.
Posthaec Sturmius in Conventu ita exorsus est: Hochgeb[orner]
F[ürst], Gned[iger] H[err]. Quandoquidem Lutherus initio colloquii
quaedam dixit, quae in injuriam Civitatis Argentinensis surripi posse[n]t,
nempe non recte praedicari de Trinitate apud eos etc. ..., quod si tacerem
et ex hoc colloquio quidam non purgatum arriperent: ego cum senatus
decreto cum duobus concionatoribus huc missus reportarem pro uno
errore duos. Idcirco rogo, dominatio vestra annuat, ut M.Bucerus diluat
et respondeat ad objecta. Ibi post parvam deliberationem datum est
Bucero, ut loqueretur. Dixit autem in summa sententiam nostram de
Trinitate, de Christo, de Justificatione, de Baptismo etc. Et hisce dictis
petiit a Doct[ore] Luthero testimonium; quod ille dare renuit, fere in ista
verba dicens: Nihil ego moror, ut ut vos Argentinae doceatis; nolo
vester praeceptor esse, habetis scripta et confessionem meam119. Sub
haec Bucerus rogavit, an vellet frater esse, vel an putaret errare, ut emen-
daret. Hoc abnuit, committens nos judicio Dei. Haec acta sunt tertia die
mensis Octobris.
Quarta die Octobris.
Mane privatum colloquium cum Brentio et Osiandro habuit Bucerus, an
res concordari possit. Interea ego ad Lutherum vocabar, cum quo de mul-
tis disserui super causa Eucharistiae et concordiae. Buceri, Zvinglii et
Oecolampadii mentio incidit. Obiter, inter alia, dissidium Orientalium et
Occidentalium apud Eusebium120 et quomodo Eucharistiam sibi trans-
misissent mutuo. Respondit, rem hanc esse longe majorem.
Post haec etiam cum Philippo colloquium habui: qui prae se ferebat
conaturum se, ut res concordaretur121. |
Eodem die pransus cum eis. Aderat Lutherus, Osiander, Jonas, Phi-
lippus, Brentius, Frid[ericus] Myconius et praefectus Isnaci122. In mensa
119. Vom Abendmahl Christi, Bekenntnis. WA 26,499-509.
120. Hist. eccl. V 23-25 (MSG 20, Sp.489-510).
121. Vgl. dazu W. H. Neuser: Eine unbekannte Unionsformel Melanchthons vom
Marburger Religionsgespräch 1529. In: Theologische Zeitschrift 21 (1965), S. 181-199.
122. Über Eberhard von und zu der Thann siehe ADB 37, S. 372f.