3 i6
RETRACTATIONES (1537)
non id quidem beneficio externae illius actionis ex se, sed dignatione patris coelestis,
et virtute domini nostri Jesu Christi, quam hic sacrae ecclesiae ministerio erga suos
exerit. Quo enim redemptio Christi et communio in sacra mensa gravius et religiosiore
ceremonia exhibetur, hoc pie mentes, quae promissis domini fidem habent, amplius
commoventur, et oblatam Christi communionem avidius amplectuntur, fiducia et
studio Christi iam inde ardentiores.
Proinde quae vel ego in prioribus editionibus horum enarrationum, vel alii contra
naturalem unionem panis et corporis Christi, vel loca- | 48 5 | lem inclusionem scripse-
runt, ea pie lector ne putes in Lutherum, et qui ab eo recte stant competere, nihil illi
eiusmodi sentiunt aut docent, nec verba, quibus illi utuntur, talem opinionem ex se
ingerunt, ita ut mihi aliquando visum est, qua etiam sola caussa, quaedam illorum dicta
convellere institui, nam sententiam eorum puriorem esse non dubitabam.