328
RETRACTATIONES (1537)
Dissidium, inquit, magis est de modo praesentiae vel absentiae, quam de ipsa prae-
sentia vel absentia. Nemo enim tam obtusus est, qui asserat omnibus modis adesse vel
abesse Christi corpus. Urgent aliqui panem dominicum esse ipsissimum corpus Christi,
ita ut quicunque sive pii, sive impii illo pascantur, non solum panem et sacramentum,
sed etiam corporaliter corpus Christi manducent, ac in os stomachi transmittant. Nos 5
vero contradicimus, et elementum nequaque in talem honorem evectum asserimus, ut
omnium dignissima creatura in unam naturalemque illius substantiam se uniat, vel ita
naturaliter in eo contineatur, ut per ipsum, tanque per medium canalem, transfundatur
gratia quam ipse spiritus sanctus fidelibus concedit, et contactu vel gustu eius, etiam
impii, ipsum | 486 | verum corpus Christi contingant ac edant, gratiaeve participes io
fiant. Ex his verbis quis non videat Oecolampadium tria modo impugnare voluisse:
Corpus Christi cum pane in unam naturalemque substantiam uniri, naturaliter in eo
contineri, et panis contactu vel gustu gratiae participes fieri quoscunque pios vel
impios.
At nihil horum Lutherus affirmavit unquam, etiam si non pauci existimarint inesse 15
verbis ista, quibus in tractando hoc loco uti nitique maxime solebat, cum negabatur
omnis tropus in his verbis, hoc est corpus meum. Libet his praeterea subscribere
integram epistolam loannis Oecolampadii, in qua testatur se aperte suam exponere
fidem. Ea sic habet: