Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Stupperich, Robert [Bearb.]; Kroon, Marijn de [Bearb.]; Rudolph, Hartmut [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0372
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
368

RETRACTATIONES (1537)

tiam non minus certo agnoscit mens credens verbis his domini et symbolis, quam oculi
vident et habent solem praesentem demonstratum et exhibitum sua corporali luce. Res
ista arcana est, et novi testamenti, res fidei, non sunt igitur huc admittendae cogitatio-
nes de praesentatione corporis, quae constat ratione huius vitae etiamnum patibilis et
fluxae, verbo domini simpliciter inhaerendum est, et debet fides sensuum defectui
praebere supplementum. Hoc qui student, iis facile de hoc sacro conveniet. Abomina-
tio qua hoc sacramentum a pseudoepiscopis et falsis doctoribus tantum non oppressum
est, in ea tota continetur, quam cunctam vulgi admirationem et fiduciam erga hoc
sacramentum in praesentia fixerunt sacramentali, nulla prope veri usus eius facta
mentione. Inde videre modo symbola studet, externe ornare, honorifice collocare,
spectaculo proponere, atque magnifica pompa circumferre ad quaevis mala arcenda, et
bona concilianda, sine omni cogitatione vel poenitentiae, vel sacrae communionis, qua
se dominus isto sacramento nobis offert et exhibet. Istam abominationem communi
studio per verbum Dei profligamus, et veram nihilominus amplectendam, et facile
abstinebitur hic omnis error, puraque obtinebit veritas Christi.
Novi testamenti. Ita vulgo reddere pridem instituerunt vocem 8uxS'7]xr]<;, quae tamen
foedus significat, idque I'i'HS in scriptura vocatur. Alludit quidem epistola ad Ebraeos
disserens de novo testamento, ad rationem testamentorum, quae conduntur haeredita-
tis disponendae caussa, et rata tum demum sunt, cum decesserunt testatores. Mortuo
siquidem coelestia nobis bona, velut ex testamento exhibita sunt. Caeterum
Graeci interpretes bibliorum SiaRfjxTjv, D. Hieronymus foedus, alii testamentum
reddiderunt. Id cum scriptura memorat, Deum icisse cum populo vel veteri vel novo
foedus, significat pactum illud, quo Deus pollicitus est, se fore populi sui Deum,
illumque suscepit in fidem suam, ut se Deo frueretur, id est servatore et patre, seque
invicem voluntati Dei in omnibus addiceret.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften