Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Editor]; Insley, Thomas [Transl.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0133
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

132

De aedificio Dei - 1. Prolog

nostri competenter inseruimus, partim in latere apposuimus. Quibus
diligenter inspectis nos inmunes fore credimus et coram Deo excusabiles,
etiamsi aliquos de his, quibus ipse Christus est lapis offensionis et petra
scandali, continget in dictis nostris offendi et scandalizari. Cum enim ipse
discipulis suis dicat: Si sermonem meum seruauerunt, et uestrum seruabunt, 5
si me persecuti sunt, et uos persequentur, non debemus ammirari, si eius
inimicos continget nobis propter ueritatem, qu<? in illis odium parit,
inimicari et propterea in dictis ueracibus offendi et scandalizari. Multas ab
huiusmodi hominibus derogationes, maledictiones et uexationes passi
sumus. Quibus ut perfecta p^nitentia et largissima indulgentia tribuatur a 10
Deo, ipsius misericordem omnipotentiam et omnipotentem misericordiam
obsecramus per hostiam uere pacificam, quam licet indigni, non solum pro
amicis, uerum et pro inimicis immolamus, quotiens ipsius gracia fauente
altaris mysterium celeBRAMVS. /

INCIPIT OPVSCVLVM DE EDIFICIO DEI CVIVSDAM IDIOT^ AC PECCATORIS AD
Chvononem3 Ratisponensem episcopvm. Rogatv et iussu tuo, sanct?
Ratisponensis <?cclesi<? uenerande presul Chvono, fateor me ad hoc animari,
ut te cogente opusque magnum a paruitate mea exposcente non dubitem
conari, quatinus ea, que requiris, persoluam. Quamuis apud me nichil tale 20
repositum sciam, unde tibi delicatissimo sanctarum scripturarum scrutatori
ualeam satisfacere aptasque delicias preparare, cum et ego ipse in anima

2 inmunes] immunes Mi. 3 his] hiis M2. 5 seruauerunt] sercaverunt Sa, servaverint Mi.
6 ammirari] admirari Mi. 7 que] quae Sa Mi. 8 ab] ad Mi. 9 passi] passu M2. 10 penitentia]
paenitentia Sa, poenitentia Mi. 11 misericordem] misericordiam Mi. 12 uere] ue M2.
13 quotiens] quoties Mi. 14 celebramvs... 16 Incipit] fol. 3r. 16 edificio] aedificio Ml
idiote] idiotae Mi. 17 Chvononem3] V steht über O Ml M2. | sancte] sanctae Mi.
18 ^cclesi?] ecclesiae Sa Mi. | presul] praesul Mi. | Chvono] V steht über O Ml M2.
20 quatinus] quatenusM/. | que] quae Sa Mi. | nichil] nihil Mi. 22 preparare] praeparare Mi.

3 lapis... 4 scandali] I Pt 2, 8. 5 Si... 6 persequentur] Io 15, 20.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften