Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0187
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

186

De aedificio Dei - Cap. 15

illum urgebit iusticia, habens in hoc milites fautores, qui cum Pilati militibus
uendiderunt mendacium, ut acciperent ?cclesi? Stipendium. Fecerunt enim
episcopis hominium, ut essent ?cclesi? defensores, cum sint ipsi hostibus
extraneis omnino deteriores, quia ecclesie bona inter se dissipant et idipsum,
quod beneficiis eorum superesse uidetur, sumptuose apud episcopos 5
conuiuando ita uolunt consumere, ut pene nichil possit militum sumptui
superesse, unde pauperes et ui du? alantur, hospites et pere/grini
suscipiantur, et cetera episcopalis munificentie officia peragantur. Quid est
ergo illud hominium nisi quoddam mendacium? Nam cum se episcoporum
homines dicant, tantam sibi super eos dominandi potestatem uendicant, ut 10
nichil dantes preter mendacium totum ?cclesi? sic exhauriant gazophilatium,
ut per omnia illis militibus deteriores probentur, qui accepto a pontificibus
precio tale mendacium confmxerunt, quod per hoc solubile ac destructibile
fecerunt, quoniam se dormientibus Christum furto ablatum dixerunt. Quis
enim non uideat fragile ac falsum testimonium illius esse, qui de hoc 15
testatur, quod factum dicitur eo dormiente? Cassatum est ergo mendacium
eorum, quia Christus resurrexisse non dubitatur. Perierunt pontifices, a
quibus hoc mendacium de stipe templi comparatum agnoscitur. Hominium
uero et mendacium, quod episcopi de facultatibus ?cclesi? mereantur, uix
audet aliquis ueritatis gladio impugnare, nisi propositum habeat eos, qui 20
occidunt corpus, non ita formidare, sicut timenda est sententia illius iudicis,
qui, postquam occiderit corpus, habet potestatem mittere animam in
gehennam ignis. Sed dicit aliquis: Nonne et ipse iustus iudex Cesari, que
sunt Cesaris, reddenda precepit? Nonne hoc ipsum exemplo confirmans

2 ?cclesi?] aecclesiae Sa, Ecclesiae Mi. 3 ?cclesi?] aecclesiae Sa, Ecclesiae Mi. 4 ecclesie]
aecclesiae Sa, Ecclesiae Mi. 6 nichil] nihil Mi. 7 uidue] viduae Sa Mi. | pere/grini] fol. 15v.
8 cetera] caetera Mi. | munificentie] munificentiae Mi. 10 eos] Sa Mi, eas Ml M2.
uendicant] vindicant Mi. 11 nichil] nihil Mi. | preter] praeter Mi. | ecclesie] aecclesiae Sa,
Ecclesiae Mi. | gazophilatium] gazophylacium Mi. 16 Cassatum] CessatumM?. 19 ecclesie]
aecclesiae Sa, Ecclesiae Mi. | mereantur] mereantur Sa Mi. 23 dicit] dicet Sa Mi. | Cesari]
Caesari Mi. | que] quae Sa Mi. 24 Cesaris] Caesaris Mi. | precepit] praecepit Mi.

22 qui... 23 ignis] Lc 12, 5. 23 Cesari... 24 Cesaris] Mt 22, 21. 24 Nonne... 67,1 persoluit]
Vgl.Mt 17, 23-26.

24 reddenda... 67,6 daretur] Glosse am linken Rand: leronimus ad Paulinum ... nitantur et
meritum.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften