Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Editor]; Insley, Thomas [Transl.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0465
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

464

De aedificio Dei - Cap. 141

[141.] Ideo sancti et electi duces Israel a Babylonia reuersi non sunt contenti
reedificare portam sterquilinii, sed huic addiderunt portam fontis.
Elemosina enim de mammona iniquitatis, uelut quedam pinguedo stercoris,
curat diuitum sterilitatem, adiuuando pauperum ariditatem; et in spiritali 5
lerusalem portam sterquilinii representat, quia per hanc diues quilibet ac
publicanus cum Zacheo diuite ac publicano, quasi camelus per foramen
acus, transit in sanctam sanctorum ciuitatenr, si tarnen ita sua tribuat, ut
aliena reddat.

[142.] Aliena enim non sunt danda, sed reddenda. Qu? si non possunt reddi
in quadruplum, reddantur saltem usque ad sim/plum. Quamdiu enim scienter
quis usurpat alienum, id ipsum, quod uel de suo labore uel ex parentum
successione quasi iuste uidetur habere, sibi est alienum. Scriptum est enim:
Si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? Non ergo 15
aliquid iuste possidet raptor et retentor alienorum, quia, etsi nobilis dicatur,
nec se ipsum possidet, cum sit seruus tot dominorum quot uiciorum. Qui si
uni Domino seruiret, precepta illius ante omnia seruando, etiamsi seruus
diceretur, über esset. Nunc autem cum sit seruus malignorum spirituum
multiplici dominio communis, omnino est inmundus. In lege enim omne 20
inmundum commune dicitur, quia quicquid uni domino non seruit, multis
malignorum spirituum dominationibus subactum, sic a mundici? auctore

2 141] 136 Sa. 3 reedificare] reaedificare Mi. 4 Elemosina] Eleemosyna Mi. | quedam]
quaedam Mi. 6 representat] repraesentat Mi. | quia] qui M2 Sa Mi. | quilibet] fehlt Mi.
7 Zacheo] Zachaeo Mi. 11 142] 137 Sa. | enim] fehlt M2 Sa Mi. | Qu?] Quae Sa Mi.
12 sim/plum] fol. 69r. | Quamdiu] Quandiu Mi. 13 quis] quos M2. 15 uobis] nobis Mi.
16 retentor alienorum] alienorum retentor Mi. 17 quot] quod Ml. | uiciorum] vitiorum Mi.
18 precepta] praecepta Mi. 19 sit] fehlt M2 Mi. | seruus] servis Mi. 20 inmundus] immundus
Mi. 21 inmundum] immundum Mi. | quicquid] quidquid Mi. 22 mundicie] mundiciae Sa,
munditiae Mi.

3 portam sterquilinii] II Esr 3, 14. | portam fontis] II Esr 3, 15. 6 portam sterquilinii] II Esr 3,
14. 7 camelus... 8 ciuitatem] Mt 19, 24; Mc 10, 25; Lc 18, 25. 11 reddi... 12 quadruplum]
Egt. Lc 19, 8. 15 Si... uobis] Lc 16, 12. 17 tot... uiciorum] Augustinus, De civitate dei, ed.
DOMBART/KäLB, CCSL 47, lib. 4, cap. 3, S. 101. 20 omne... 21 commune] Act 10, 14.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften