Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Editor]; Insley, Thomas [Transl.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0521
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

520

De aedificio Dei - Cap. 170

decimarum peruasione tractans Ivo242 episcopus Carnotensis in quadam sua
epistola243 periculum quidem talis iniustici? aggrauat, quam monachus non
militans militi? stipem usurpat; sed tarnen hoc non approbat, ut subiecti
abbatibus monachi suos abbates propter istiusmodi transgressionem
relinquant. Quibus hoc poterit coram Deo ueniam obtinere, si hoc malum 5
equitate improbant et, si hoc auferre non possunt, cum discreta reclamatione
subportant. Videtur autem hoc legi diuin? per Moysen date convenire, que
morticinum cogente necessitate sinit portari, sic scilicet, ut is, qui
morticinum portat, non nisi uestimentis aqua lotis, mundus habeatur. Sicut
et hic monachus per necessitatem stabilitatis conseruand?, portans mortale 10
non a se, sed ab aliis factum peccatum, a nobis mundus iudicatur, si tarnen
super hac ipsa necessitate dolens lacrimis penitentialibus lauatur,
lacrimisque uel gemitibus crebris per necessitatem, non per uoluntatem se
morticinum portare testatur, ut ex ipsa necessitate secundum legem Dei
ueniam mereatur. Neque enim absque necessitate sinit lex morticinum uel 15
tangi uel portari. Vnde non uideo, qualiter illi fratres et maxime
congregationum monasticarum seu canonicorum prelati ualeant excusari,
quos ad huiusmodi exordinationem perpetrandam non tarn constringit
necessitas, quam propria inflammat cupiditas. Qui etiam, si uellent, istud
morticinum, cuius contagione infirmum pectus maculatur, possent omnino 20
de medio tollere, ut nullo modo ad eos respiceret illa Domini querela, qua
per prophetam ue imprecans pastoribus semetipsos pascentibus: lac, inquit,
comedebatis et lanis operiebamini; et fact£ sunt oues mee in direptionem.
Istud sane improperium cauendo cauerent quoque illud anathema, quod

2 iniusticie] iniusticiae Sa, injustitiae Mi. 3 nii 1 itie] militiae Sa Mi. 6 equitate] aequitate Mi.
7 subportant] supportant Mi. | d i ui ne] divinae Sa Mi. | date] datae Mi. | que] quae Mi.
10 conseniande] conservandae Sa Mi. 12 lacrimis] lacrymis Mi. | penitentialibus]
poenitentialibus Mi. 13 lacrimisque] lacrymisque Mi. 17 prelati] praelati Mi. 20 pectus]
pecus Sa Mi. 21 Domini] Deo M2. 22 ue] vae Mi. 23 facte] factae Sa Mi. | mee] meae Sa
Mi. 24 improperium] inproperium A /2, davor Wort getilgt M2. | cauerent] caveant Mi.

7 que... 9 habeatur] Vgl. Lv 11, 25. 22 lac... 23 direptionem] Ez 34, 3 und 5.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften