Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Hrsg.]; Insley, Thomas [Übers.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0537
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

536

De aedificio Dei - Cap. 177

canonum sanctione, quare uel episcopi eas taliter tradendo presumunt? uel
monachi eas a tradentibus accipiunt, affirmantes hanc esse legitimam
traditionem, quam beatus GREG(orius), ut lectum est, appellat /
usurpationem et prauam subintroductamque consuetudinem? Si tarn plana
esset a VII GREG(orio)257 sententia monachis data ad parrochiarum 5
recipiendas decimas, quam plana et plena est primi GREG(orii) talem
usurpationem prohibens auctoritas, puto tarnen, quia recte potior et antiquior
auctoritas preponeretur, si GREG(orius) Gregorio, minor maiori aduersaretur.
Sed absit, ut hoc a nobis sentiatur, ut inter ultimum et primum GREG(orium)
de constitutione decimarum dissentiatur, cum sicut primus, ita et ultimus 10
canonum constituta etiam a monachis in hac substantia seruari precipiat;
uixque illis decimas proprias cum episcoporum licentia detinere permittat.
Qu? permissio septimi Gregorii primo Gregorio non multum aduersatur. Qui
monachorum libertati et quieti multum in suis decretis suffragatur; ita
tarnen, ut, sicut in synodo Calcedonensi legitur, sub episcoporum potestate 15
ipsi monachi permaneant; alioquin eiusdem synodi statuta eos communione
priuant. Si ergo episcopo iusticiam decimarum exigenti rebelles fiunt
monachi, iuxta statutum synodi Calcedonensis258 propter ipsam rebellionem
excommunicandi circa illud anathema periclitantur, quo uiolatores quatuor
principalium conciliorum a beato GREG(orio) in sua synodica multantur.259 20
Nam si iuxta sententiam illius qui horum IIIIor conciliorum soliditatem non
tenet, etiamsi lapis esse uideatur, extra edificium iacet, cauendum est

1 sanctione] sanccione Sa. | presumunt] praesumunt Mi. 2 legitimam] legittimam M2.
3 appellat... 4 usurpationem] fol. 81v. 5 VII] septimoAl/. | parrochiarum] parochiarumMi.
8 preponeretur] praeponeretur Mi. 11 substantia] subtantia Mi. | precipiat] praecipiat Mi.
13 Qu?] Quae Sa Mi. | septimi] VII M2. | primo] I M2. 15 sicut] fehlt M2 Mi.
Calcedonensi] Chalcedonensi Mi. 17 exigenti] exigentes M2, exigente Mi.
18 Calcedonensis258] Chalcedonensis Mi. 19 circa] iuxta M2, juxta Mi. | quatuor] auf Rasur
Ml, IIIIor M2. 21 IIIIor] or übergestellt Ml M2, quatuor Mi. | soliditatem] Mi, soliditate Ml,
M2 Sa. 22 edificium] aedificium Mi.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften