Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Editor]; Insley, Thomas [Transl.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0555
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20
25

554

De aedificio Dei - Cap. 187

[187.] De te autem taliter pugnante, quasi de uiro desiderabili et manu forti,
nascetur Salemon pacificus; quia post aliquantam pugnam pace super pacem
eris munerandus, ut te cooperante in Domino glorieris templum edificatum,
quod Deo primi hominis costam edificante fuit inchoatum. A cuius introitu
quia propter peccata mea longe sum repellendus, tuis et omnium, qui hoc 5
opus lecturi sunt, rogo adiuuari precibus, ut mihi non imputetur peccatum,
quod fedus pulchrum, contaminatus mundum ex parte demonstraui
edificium. De quo adhuc plura possent monstrari, si a lippis cordis mei
oculis tantus fulgor posset tolerari. Sed puto, non expedit, ut a nobis ulterius
procedatur, quoniam per sanctos patres multipliciter de hoc edificio 10
tractatur; qui docent expresse, quid in eo sit turris Dauid edificata cum
propugnaculis', quid turris Libani, que respicit contra Damascum', quid
cetera turres lerusalem, que gemmis edificantur; quid denique omnia, que
uel in templo uel in tabernaculo figuraliter commemorantur. Cum ergo de
omnibus istis abunde a sanctis patribus tractetur, mihi, queso a te, pater, et 15
omnibus hoc opusculum lecturis uenia impetretur, quod, licet iussus et tuis
precibus coactus, presumpsi oculos fedos in tantam pulchritudinem attollere
atque hanc aliis multo me sapientioribus et melioribus demonstrare, quam
ego ipse de longe aspicere non sum dignus. Nec ad eam aspiciendam
aliquatenus fuissem admissus, nisi quod sepe indignus ac degener seruus, 20
non dominorum mensam tacturus, sed ministris dignis ad mensam
accedentibus aliquid postergum / ministraturus in conspectu dominorum
admittitur. Qui tarnen suo ministerio completo rursus ad stercus portandum
uel aliud uile officium foris exequendum destinatur; nec est illi locus in
conuiuio, qui uix pro sui feditate ad horam a conuiuantibus aspicitur etiam 25
in extremo ministerio. Verum si minister dignus et decorus, cui subministrat

1 187] 181 Sa. 2 Salemon] Salomon Mi. 3 edificatum] aedificatum Mi. 4 edificante]
aedificante Mi. 7 fedus] foedus Mi. | demonstraui] Dei monstravi Mi. 8 edificium] aedificium
Mi. 9 tolerari] tollerari M2. 10 edificio] aedificio Mi. 11 edificata] aedificata Mi. 12 que]
quae Mi. 13 cetere] ceterae Sa, caeterae Mi. | que1] quae Sa Mi. | edificantur] aedificantur
Mi. | que2] quae Sa Mi. 15 queso] quaesoA//. | et] folgt ab Mi. 16 lecturis] locturis A/2.
17 presumpsi] praesumpsi Mi. | fedos] foedos Mi. 20 sepe] saepe Mi. 21 tacturus] tractaturus
Mi. 22 postergum] posttergum M2 Sa Mi. | postergum... ministraturus] fol. 85r.
ministraturus] administraturus Sa Mi. | conspectu] conspectum M2 Mi. 24 uile] utile M2 Mi.
exequendum] exsequendum Mi. 25 feditate] foeditate Mi.

11 turris... 12 propugnaculis] Ct 4, 4. 12 turris... Damascum] Ct 7, 4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften