IO. RESPONSIO DER EVANGELISCHEN DELEGIERTEN
375
Quid enim tractari hoc Colloquio debet quam ipsum Euangelion Christi, quod
ipse Dominus iussit annunciare omnibus hominibus1 et quae de his rebus dicta sunt
in aurem, praedicare de tectis?*2 Quapropter I 62r/Sextum I causae istae agi olim
solebant coram omni fideli populo idque eo certe tempore, quo, quae Religionis
5 sunt, quam optime in Ecclesiis gerebantur; lucem enim querebant filii lucis.3
Cumque nos Collocutores simus administri Euangelii Christi et publici Concio-
natores nec aliud debemus tractare in ipsis Concionibus quam ea ipsa, de quibus est
agendum in praesenti Colloquio, quomodo queat fas esse nobis silentium iurare tam
exactum de rebus, quae in hoc excutiendae sunt Colloquio.
io Praeterea sumus nos omnes et Colloquutores et Auditores pariter obstricti no-
stris principibus et superioribus, ne quid eos celemus earum maxime rerum, quae il-
lorum intersunt. Iam nihil magis interest ad salutem ipsorum atque ea, quae tractari
debent in hoc Colloquio. Id etiam mandatis suis a nobis singulari iussione requirunt
propterea, quod summa eos urgeat necessitas Acta Colloquii diligenter cognoscere
15 et expendere, in tanta praesertim causa, antea quam in Comitiis4 sententiam de iis
Actis dicere oporteat.
Antea promisimus nos, quae in Colloquio dicerentur et agerentur nolle effutire,
nolle spargere ea inter homines aut cuiquam de illis, cui id non deceret, aliquid reve-
lare. Atque concedi nobis rogavimus idque etiam R[everendissi]ma et Genferosa]
20 Vfestrae] Dfominationes] nobis I 62v I pro sua aequitate et nostra necessitate conces-
serunt, ut liceret nobis principibus ac Superioribus nostris, cum res posceret, ea de
Actis Colloquii exponere, propter quae ipsi nos huc miserunt et quae ad ipsos ma-
xime pertinent quaeque etiam, ut eis significemus, mandatis in hoc datis requirunt.5
Tantundem adhuc concedi nobis oramus, id quod et causa haec Religionis sua na-
25 tura postulat et officii quoque nostri religio requirit, tantundemque silentii praesta-
turos nos invicem R[everendissi]mae et Gen[erosae] D[ominationum] V[estrarum]
recipimus.
Religio iurisiurandi fit nobis merito maximi. Sunt autem res in Colloquio tractan-
dae, quae in sermonibus vere Christianorum hominum versari semper debent tam
30 publicis quam privatis; quocirca possit facile accidere, si silentium de Actis Collo-
quii iureiurando promitteremus, emanasse per nos ex Colloquio aliquid putaretur,
quod vel alias ex ipsa tam populari causa permanasset vel esset etiam elatum per
alios, ac ita in infamiam periurii traheremur, qua nulla magis est hominibus defugi-
enda atque cavenda, cum ab ea culpa abessemus quam longissime.
35 Monuimus R[everendissi]mam et Gen[erosam] D[ominationes] V[estras] et ante
t) Fragezeichen nicht m der Vorlage.
1. Mk 16,15; vgl. Mt 28,19.
2. Mt 10,27; vgl- Lk 12,3. Diese Bibelzitate werden vielfach tn diesem Zusammenhang angeführt;
s. unten S. 433,10h; 475,23-25; 503,15 f.
3. Vgl. Joh 12,36.
4. Gemeint tst der anstehende Regensburger Reichstag (5. Juni — 24. Juh 1546); s. oben S.302
Anm. 10.
5. S. dazu oben S. 337,6-10.