Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Editor]; Insley, Thomas [Transl.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0131
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

130

De aedificio Dei - 1. Prolog

possum, postulas istum libellum tibi legendum et fortasse transscribendum,
atque ita potest contingere, ut semel emissum uolet irreuocabile uerbum:
Rogo te, ut / auctoritates, quas ex latere apposui, tu quoque eures apponere,
ut ex his quasi tabulatis uel muris firmis muniatur nostrum edificium, iuxta
legis mandatum dicentis in Deuteronomio: Cum edificaueris domum nouam, 5
facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis
reus labente aliquo et in preceps ruente. Item lex in Exodo dicit: Si quis
aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos uel
asinus in eam, dominus asierne reddet precium iumentorum. Quod autem
mortuum est, ipsius erit. Apposite igitur ex latere uel etiam dictamini nostro 10
inserte sanctorum auctoritates edificio nostro sint munimentum et cistem?
nostr? sint operimentum, ne, per nostri occasionem aliquo in preceps ruente,
nos patiamur detrimentum, sicut pene antehac nobis accidit, quando exiit
sermo inter fratres claustrorum barbatos, quod ab edificio isto, de quo hic
agitur, excluserimus illos, cum uidelicet minime attenderent, se in numero 15
p^nitentium comprehensos eque ut monachos; nisi forte uiuant ita dissolute,
ut non seruent leges penitenti?. Offensi sunt etiam quidam literati
claustrales, tarn monachi quam canonici reguläres, pro eo quod publicatis
patrum scriptis de quartandis decimis et oblationibus ipsi uiderentur argui
transgressionis, eo quod nec decim? nec oblationes quartantur in 20
communiter uiuentium claustris. Harum et similium offensionum ante
actarum non inmemores et de futuris cauere uolentes quedam decerpendo,
quedam addendo, dictamen nostrum castigatius fecimus. Auctoritates uero
patrum, quibus nec addi nec decerpi quicquam licuit, partim textui sermonis

1 postulas... tibi] postulas tibi istum libellum M2. | fortasse] fortassis Sa Mi.
transscribendum] transcribendum Mi. 2 ita] fehlt M2 Mi. 3 ut... auctoritates] fol. 2v. 4 his]
hiis M2. | edificium] aedificium Mi. 5 Deuteronomio] Sa Mi, Deutronomio Ml M2.
edificaueris] aedificaveris Mi. 6 effundatur] effundantur M2. 7 preceps] praeceps Mi.
9 ciSterne] cistemae Sa Mi. 10 Apposite] Apponite Mi. 11 inserte] inserite Mi. | auctoritates
edificio] auctoritates, ut edificio Sa Mi. | edificio] aedificio Mi. | sint] Sa Mi, sit Ml M2.
cisterne] cistemae Mi. 12 n ost re] nostrae A //. | preceps] praeceps Mi. 14 edificio] aedificio
Mi. 16 penitentium] paenitentium Sa, poenitentium M. | eque] aeque Mi. VI \x\\ fehlt M2.
penitentie] poenitentiae Mi. | literati] litterati M2 Mi. 19 quartandis] quadrandis Mi. | ipsi]
ipse Mi. 20 decime] decimae Sa Mi. 21 offensionum... 22 actarum] anteactarum offensionum
Mi. 22 inmemores] immemores Mi. | quedam] quaedam Mi. 23 quedam] quaedam Mi.
addendo] Sa Mi, attendo Ml M2. | fecimus] facimus M2 Mi. 24 quicquam] quidquam Mi.

5 Cum... 7 ruente] Dt 22, 8. 7 Si... 10 erit] Ex 21, 33-34.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften