3- DE CONCILIO
23J
mediocriter nota est, Pontificem, penes quem ipse maiorem, imo summam,
imo unicam atque adeo omnem agnoscit Mundi potestatem residere, haud-
quaquam hoc ipsi permissurum, ut nobiscum de Religione vel ipse vel quis-
quam suorum congrediatur. Nam nec ille nec quisquam paulo prudentior
5 dubitat, ea, de quibus nos ipsum et ad dictam ipsi turbam pseudo Episco-
porum et pseudo Clericorum accusamus, defendi et, quae ipsi nobis in-
tendunt crimina, probari nullo modo posse. Tum interest Maiestatis Ponti-
ficiae, ut inquirere in ea, quae ipsa semel comprobavit, nemini permittatur.
Vult enim Pontfifex] Romafnus] esse Deus in terris et in eo quoque Christi
io haberi Vicarius1, ut credatur in sua administratione nihil peccare.
Denique, si non defugiat Cochlaeus omne Iudicium, quid refert dispu-
tare de certis iudicibus deputandis? Ego enim certos ipsi et Groppero aliis-
que adversariis Christi omnibus Iudices dudum nominavi et nunc etiam
nomino, quos iudices nobis deputavit iudex omnium Deus, Imperatfo-
15 riam] Maiestatem et Vfestras] Celsitudines, ac quoscunque Imperator et
vestrae Celsitudfines] huic iudicio communi sententia praeficietis, viros
honestos, pios et doctos, quos nemo possit impietatis aut flagitii alicuius
manifesti convincere. Si hi iudices non placent, nominet ipse, ut dixi,2
quos velit, modo eiusmodi, qui non ita aperte impii sint et flagitiosi, ut
20 nemo Christianus dubitet nephas esse cum eis res divinas tractare: Et con-
cedat nobis illis pares numero adiungere eosque tales, quos ipse nullo in
flagitio haerere possit probare.
Coram talibus disceptatoribus agere causam Christi et reprehendere,
quae contra Christi praecepta in certam I sjb I Ecclesiae perniciem admit-
25 tuntur: opus utique sanctum est et Ecclesiis cum primis salutare et eius-
modi, quod ad uniuscuiusque pertinet officium, nedum Doctoris Theologi
et Canonum, uti haberi volunt Cochlaeus et Gropperus, qui, ut ista faci-
ant, etiam iureiurando sunt adstricti. Proinde, cum id isti adversarii nostri
et Ecclesiae Christi hostes tam obstinate facere detrectant, ipsi de se testan-
30 tur, quantumvis rabiose in nos debacchentur criminando et convitiando et
quanquam magnifice iactent se et glorientur ab ipsis stare authoritatem Ec-
clesiae: tamen sibi id satis conscire se nec sua in nos crimina nec suas de se
ipsis laudes posse ullis rationibus comprobare.
Quocirca Gropperus facit prudentius, quantumvis enim a nobis provo-
35 cetur et sit ante hac provocatus, ut iudicium iustum nobiscum subeat, ta-
men aut strenue id dissimulat, sicut et in suis proximis editis Calumniis fe-
cit: aut vulgare illud, sed in nobis beneficio Dei minime haerens regerit:
Haereticum hominem post unam et alteram admonitionem simpliciter vi-
tandum esse: aut illa duo aperte falsa: Cum haereticis non esse disputan-
40 dum: Et de iis rebus, quas sedes Rofmana] pro iudicatis habet, cum nemine
disceptari oportere. Cochlaeus autem pro suo perpetuo more stultius fecit
1. Zum Papst als »Vicarius Jesu Christi« vgl. LThK3 7, Sp. 1343.
2. S. oben S. 230,6-25.
Refutare haereticos tura-
tum doctorum officium