Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Haaf, Susanne [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 15): Schriften zur Reichsreligionspolitik der Jahre 1545/1546 — Gütersloh, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30652#0468
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
464

15. BRIEF BUCERS AN JULIUS PFLUG

tim rogati a vobis praesidibus fuissemus1, an voluissemus Imperatforiam] resolu-
tionem expectare Ratisbonae, respondendum nobis fuisse nos de eo nihil posse pol-
liceri, sed velle expectare et sequi mandata principum nostrorum. Ne igitur velint
R[everen]da D[ominatio] T[ua] et Generosus Comes nobis hanc foedam posthabi-
tae promissionis invidiam commovere. Gravi enim nos ea in re iniuria lederent. Da-
bimus autem operam summa fide et diligentia, ut per principes nostros, quod ad eos
attinet, mature tententur et perficiantur ea omnia, quae ad institutam collocutionem
sunt necessaria, quo in ea cum Ecclesiarum utilitate progredi quam primum et felici-
ter possimus. Ea in re confidimus R[everen]dam D[ominationem] T[uam] pro suo in
Concordiam Germaniae studio nostros principes et nos esse adiuturam, quod nobis
etiam de R[everendissi]mo Eychstetensi1 et Generoso Comite2 persuademus.
Et si optatis pium et salutare Ecclesiis colloquium progredi, imo quia id optatis et
non solum acrem controversiarum disputationem, consuletis et ipsi, ut saltem aliqui
collocutoribus alterius partis adiungantur, qui sint piae pacis et concordiae vere stu-
diosi et rerum Christi periti. De eo autem quicquid fiat, si ita volet Imper[atoria]
M[aies]tas et Imperii ordines, I ioor I etiam adversus horum sophismata doctrinam
salutis Domino iuvante tuebimur. R[everen]da D[ominatio] T[ua] perpendat tamen,
quid nobis de his collocutoribus polliceri debeat, q[ui] adeo se acriter opposuerunt
conciliato etiam per R[everen]dam D[ominationem] T[uam]3 * S. articulo de Iustifica-
tione.
Haec volui ad R[everen]dam D[ominationem] T[uam] privatim scribere eoque
offerre illi, quoad possim, occasionem, ut eas colloquendi rationes et ipsa consulat
constitui, quibus queat institui et perfici colloquium Ecclesiis Christi salutare. Ea ut
R[everen]da D[ominatio] T[ua] boni consulat etiam atque etiam rogo. Syncero pro-
fecto et Christianae concordiae percupido animo illa scripsi. Oro quoque T[uam]
R[everen]dam D[ominationem], ut illustri et Generoso Comiti a Furstenberg haec
velit communicare. Dominus Iesus utrunque sospitet et benedicat, quibus me sup-
pliciter commendo. Datum Lauingiaci’ k26. Martii 1546.^

1) wohl von Bucer am Rand ergänzt und eingewiesen.
j) von Bucer korr. aus: Laumgraci.
k) -^J von Bucer in der Zeile ergänzt.
1. Bischof Moritz von Hutten; zur Person s. oben S. 295 Anm. 1.
2. Graf Friednch von Fürstenberg; zur Person s. oben S. 317 Anm. 5.
3. Bucer meint hier die Einigung hmsichtlich der Rechtfertigungslehre, die 1m Rahmen des er-
sten Regensburger Religionsgesprächs erzielt wurde und an welcher Pflug als Kolloquent beteiligt
war. Bucer hatte sich m Regensburg 1546 wiederholt erfolglos darum bemüht, daß der Rechtferti-
gungsartikel des Regensburger Buchs als verglichen m das Protokoll aufgenommen würde; s. oben
S. 356f., 388-390.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften