Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 14): Schriften zu Täufertum und Spiritualismus 1531 - 1546 — Gütersloh, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30651#0363
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5

10

15

20

25

Text

| 1 ʳ |Sententia fratrum Argent[inensium] de Schwenckfeldio ¹

Res sic se habet et sic stat nostra de hoc viro ² sententia:
Christo domino nostro tribuit omnia, qui suo nos spiritu refingit et apud
nos cuncta perficit. In eo nobis cum illo convenit. Porro sacramenta differenda
³ censet aperte; ᵃ paedobaptismum ut damnet, nostis ᵃ ;publicam euangelii
administrationem non quidem aperte, sed apud nos ita egit, ut videatur
magis in hoc inclinare, ut abstineamus. Videtur siquidem expectare, ut dominus
mittat euangelistas cum ea vi spiritus, ut homines se semel totos Christo
consecrent, habeant inter se cor unum et animam unam ⁴ ,valeant omnibus iis
donis et virtutibus spiritus ⁵ ,quibus olim. Breviter, habeant semel quaecunque
summa in apostolicis litteris legit.

Ita inquam videtur nobis ex eius verbis et scriptis ⁶ .Utinam palam ipse de
se testaretur,quidnam velit! Hic nobiscum eo istuc convenit, quod eo enitendum,
idque adeo et sperandum, nos quoque agnoscimus, ut sit semel ecclesia
sine omni macula et ruga ⁷ ,ornata cum intus tum foris omnibus iis ornamentis,
quae ei in scripturis promissa legimus. Convenit et hoc, neminem euangelion
vere administrare, quo non utatur dominus eiusmodi cooperatore et
ministro, ut regnet ipse in cordibus ᵇ⁸ per fidem, quae sit operosa per dilectionem
⁹ .

Istuc non convenit, etiam requiri miracula et virtutes spiritus illas, de quibus
1. Cor. 12[8–10]. Haec primitivae ecclesiae ita propria existimamus, ut sicut
absque his martyrum ecclesia Christi ecclesia fuit, ita et hodie esse possit.
Nec illud convenit, differendum sacramentorum usum ¹⁰ ,multo minus dispensationem
verbi. Neque enim dubitare licet, quam plurimos per nostrum
ministerium ad veram fidem adductos esse, quae etsi in multis sit infirmior,
maluimus cum Paulo his sanandis operam dare et provehendis, quam negare
eos esse de ecclesia Christi. Videmus vel in sola epistola ad Corinth[ios], quaa)–a)
vor den linken Rand geschrieben und eingewiesen.
b) danach gestr.: fidelium.

1. ZuKaspar Schwenckfeld von Ossig vgl. oben S. 271, Anm.1.
2. sc. Schwenckfeld.
3. Gemeint ist der unter dem Namen »Stillstand« bekannte Beschluß Schwenckfelds und
seiner Anhänger vom April 1526,die Teilnahme an äußeren Sakramentshandlungen auf unbestimmte
Zeit aufzuschieben (vgl. oben S. 310, Anm.6).
4. Vgl. Act 2,46; 4,32; Phil 1,27; Eph 4,3–4.
5. Vgl. Act 2,4.38.42–46.
6. Vgl. oben S.316, Anm.7; S.324, Anm.3; S.333, Anm.4 und 6.
7. Vgl. Eph 5,27; Kol 1,22.
8. Vgl. Kol 3,15.
9. Vgl. Gal 5,6.
10. Vgl. oben Anm.3.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften