Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 14): Schriften zu Täufertum und Spiritualismus 1531 - 1546 — Gütersloh, 2011

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30651#0377
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5

10

15

20

25

30

7. quid de baptismate infantium sentiendum

373

nominatim. Iam fac esse, quod haec Pauli epistola nobis non extet, num dabis
spiritum Christi in te et quovis alio fido Ecclesiae ministro, si res poscat, eadem
praecepturum? De scriptura veteris instrumenti Paulus testatur, quod
erudit ad salutem et instituit ad omne opus bonum, ii. Tim iii[16–17]. At quot
sunt in sequentibus scripturis Dei placita expressa, quae in hac nemo legit nominatim
vel attacta? Scripsit Pau[lus] Corinthiis se reliqua ordinaturum, cum
venisset ¹ .Quae illa? ubi vel sensu appensa, non dico verbis adnumerata?

Quorsum vero haec? dices: Ut videas, quibus inducti scripturis credamus
ex spiritu Christi usurpari in Ecclesia pleraque, quae neque in Apostolicis
quidem literis sunt suo nomine exposita. At quae inquies tandem isto nobis titulo
esse Christi, sed α� γραφα,obtrudes? Promiscue quaecunque in usu sunt,
ut qui Papae regnum defendunt? Absit. Quae sic sunt, ut cum his, quae scriptura
expressit, con- | Aiiija |gruant, quae in se monumentum habent, ut Ecclesiam
instaurent, hoc est: fidem promoveant atque dilectionem ² .Huiusmodi
vero nobis sunt, quaecunque non oppugnant fidem atque dilectionem. Sic
nanque nos credimus Deum suam nobis voluntatem locuplete in scripturis
explicasse tamque eam ad convincendos quosque errores idoneam esse ³ ,ut
nihil omnino mali sit, quod non facile depraehendas, si modo animum advertas
non solum in scripturis non contineri, sed etiam cum ea plane ᵃ pugnare
Verbum Domini. Erudit ᵃ scriptura ad salutem ⁴ ,idonea est ad docendum, ad
arguendum, ad corrigendum, ad instituendum in iustitia, ut homo Dei perfectus
sit, ad omne opus bonum instructus ⁵ .Hic locus cum consentaneis ipsi id
demum est, quo fides nostra nititur, quo persuasi sumus nihil esse prorsus vel
boni vel mali, quod id esse ex scriptura non evincas, etiam si in ea expressum
non sit, ut certe omnia omnium tam bona quam mala opera exprimi non possunt
nec debent, cum infinita sint. | Aiiijb |

Proinde ⁶ nos nihil omnino ex nuper inolitis abusibus ideo reiecimus, quod
nihil sit de eo in scripturis nominatim cautum, sed quia ea omnia cum iis, quae
in scripturis expressa sunt, etiam aperte pugnarent, id quod necesse fuit in
omnibus illis superstitiosis ceremoniis apparere vel ex eo, quod non essent
profectae aspiritu sancto: »Qui non est mecum, contra me est« ⁷ .Illud »Omnis
plantatio, quam pater meus non plantavit« ⁸ Christus dixit de hominibus,

a)–a) Interpunktion im Original: pugnare. Verbum Domini, Erudit.

1. I Kor 11,34; vgl. auch IKor 4,18–19; 16,5–7.

2. Ähnlich argumentiert Bucer in vielen seiner Schriften, etwa in ›Grund und Ursach‹
(BDS 1, S.276,31–35), in ›Von Kirchengütern‹ (BDS 12, S.332,6–15) und in der ›Beständigen
Verantwortung‹ (BDS 11,3, S.97,18–24).
3. Vgl. II Tim 3,16.
4. Vgl. II Tim 3,15.
5. IITim 3,16–17.
6. Zum Folgenden vgl. Mitchell, Sectarian Dissent, S. 323.
7. Mt12,30; Lk11,23.
8. Mt 15,13.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften