Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Arend, Sabine [Bearb.]; Sehling, Emil [Begr.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (22. Band = Nordrhein-Westfalen, 2): Das Erzstift Köln - die Grafschaften Wittgenstein, Moers, Bentheim-Tecklenburg und Rietberg - die Städte Münster, Soest und Neuenrade - die Grafschaft Lippe (Nachtrag) — Tübingen: Mohr Siebeck, 2017

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.33493#0313
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
3. Bentheim-Tecklenburger Kirchenordnung 1588/1619

Regis ad Exemplum totus componitur orbis,
Exemplo Sancto fit mala Terra Pia!
Officere Exemplo pravo mage quemque Dynastam,
Quam vitiis ipsis corporis atque animi,
Exemploque bono magis edocuisse Potentes0
Quam virtute ipsa, Secula multa probant.
0 Comes, hoc cernens, (Tua quae est Sapientia
grandis!)
Presbyteros Sanctos aula Rhedana tua
Suscepit, quibus ex divino numine iussum
Est Ecclesiolae, quam tua Rheda capit,
Esse pedes celeres, prudens os, solliciteque
Pervigiles oculos ambrosiasque manus1.
Haec nova, tristitiam ut tetricam peperere quibus-
dam
(Odit Lenaeus tristia verba Pater)K,
Nam, qua olim insani celebrabant Orgia Bachi,
Hac sunt presbyterum septa reposta Die! |
0 Metamorphosis, quam Sancta es facta ab Adol-
pho!
(Baccho defuncto vivere Christus ovet).
Haec Metamorphosis niveo signanda lapillo est,
Facta die nona, Februa quando litant\
Hic felix Mensis Februarius usque redibit2,
Et repetet Laudes, mi Comes alme, tuas.
Sic nova laetitiam haec dulcem peperere Iehovae,
Leni et Divino Flamine bis genitis.
Horum me parvum numero fateorque fatebor,
(Esse, simul talem me fore semper ovo).
Cordolium totum nostrum, cum cernere Christus
Haec nova me vellet, prorsus abisse patet.
Rex pius, haud supra est, infra sed permanet omnem
Christi Ecclesiolam, ut Sanctus Epopta de-
cetL

0 Cicero.
1 Seniores Ecclesiae sunt et esse debent, pedes, os, manus
et oculi Ecclesiarum.
K Tibullus, lib. 4 [Albius Tibullus, Eleg. 3, 6, 38].
x 9. Febr. [1612] Visitatio haec aulica facta est [siehe oben,
S. 236],
p Ambrosius epist. 32 ad Valentinianum Imperi [Ambro-
sius von Mailand].
v Euseb. lib. 4, cap. 24, de vita Constantini, fol. 171 [Eu-
sebius von Caesarea, Vita Constantini, siehe oben, Anm.
224],
^ Ambr. dicta epist. 32.
0 Idem Ambros.

Constantinus ait vere pius Induperatorv
(Applicet hoc dictum quisque Dynasta sibi).
Vos intra Christi coetum indigitamini Epoptae,
Extra ego sed coetum Summus Epopta
vocora.
Maxima Nobilitas est Patrem nosse Iehovam,
Gnatum pro nostro Fratre tenere suum.
Et coetum Christi pro Sancta agnoscere MatreS
(Qui videt haec, vere dicitur esse Pius!)
Esse nequit sapiens Princeps maiori in honore,
Quam Coetus Sancti Filius esse probus.
Haec satis observans noster doctissimus Archon
Christi Ecclesiolae subdere colla pia° |
Non dubitans, aulae praeluxit lumine pulchro,
Exemplo Raro, Rara et Adolphe tibi
A Domino hinc merces manet expectanda Iehohai
Quam sat promisit Pagina Sacra pie71.
Inclyteb Adolphe Comes, Patriae virtutis et hae-
resp,
Esto nihil maius maximus orbis habet.
Gnatum vix possunt Coelum et Natura dedisse
Huius, quem virtus Patris honorat, habet.
Vincito, vicisti Comites quot mundus honorat,
Orbis nec, te qui vincere possit, habet!
Saepe dat Aula alia, heu, rescripta notata Papy-
roCT
Et sine Mente sonos et sine Corde manus;
Nostra sed aula, dedit, dabit et Mandata per ipsum
Sincerum et puras, scripta cor atque manush
Principis est Sancti, cor simplex unum et habere Os;
Persequitur dubios ipse Iehova sonosL
Hymnisonas laudes, Comes inclyte Adolphe, mere-
ris,
Pectore in Os quod habes, Cor quod in Ore geris.

n 1. Tim. 4. v.
p Ad imitationem versuum ad Edoardum 6. Regem Ang-
lorum scriptorum, quos 11. Feb. Rhedae vidi et legi Au-
thor. [Edward VI., König von England und Irland (reg.
1547-1553)].
ö Iod. Nahum in 4. dominica Adventus.
T Tiraq. de Nobilitate [Andre Tiraqueau (1488-1558), De
nobilitate et jure primigeniorum (1549)].
u Homerus.

z Im Druck: redidit.
a Im Druck: vocoi.
b Im Druck: Inclytae.

295
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften