4. Summarium der Kirchenordnung [1533]
4. Summarium der Kirchenordnung3
[April 1533]
Succinctum municipalium legum excerptum earum rerum, quae ad senatus
Monasteriensis auctoritatem pertinent
Cum omnis in timore Domini vivendi ratio ex verbo
Dei perfluat, quod per pios concionatores populo an-
nunciatur, necesse itaque est ad conservandam chri-
stianam rem publicam, ut fideles et pii concionato-
res constituantur, qui (ut Paulus inquit1) idonei
sint, ut alios quoque doceant et recte sermonem ve-
ritatis dispensent. Horum autem tot sunt eligendi,
quot pro reipublicae amplitudine sufficiant. Singulis
itaque parochiis duo praeficientur, qui modo se-
quenti ordinabuntur.
Primum singulae paroeciae duos viros pietate et
doctrina praecellentes designabunt, quos ad concio-
nandi munus utiles sese iudicaverint. Deinde ex toto
paroecianorum numero quatuor eligentur, qui desi-
gnatos istos ecclesiastes ad examinatores a senatu,
tribunis ac mechanicorum praefectis constitutos ad-
ducant.
Hinc examinatores per divini numinis invocatio-
nem delectos et ad se deductos, ut scriptura habet,
diligenter probabunt et, si ad ministerium verbi ido-
nei fuerint, ipsos ad populum, a quo electi sunt, re-
ducent ibique in conspectu omnium paroecianorum
ipsis officii sui admonitis oviculas Christi fideliter
committant, subditos quoque, qua benevolentia et
benignitate erga ipsos affecti esse debeant, comme-
morabunt. Tandem hanc concionatorum vocatio-
nem publica ad Deum facta deprecatione confirma-
bunt, qui hoc susceptum ministerium in augmentum
gloriae suae et communem omnium salutem fortu-
nare dignetur.
Concionatores itaque sic ordinati circa dispen-
sationem verbi et sacramentorum necnon in aliis ec-
clesiasticis functionibus certas formas ac ceremonias
a Textvorlage (Abdruck): Stupperich, Schriften Roth-
manns, S. 127-129. Stupperichs Abdruck folgt Det-
mer, Kerssenbroch II, S. 385-388. Weiterer Abdruck:
Cornelius, Geschichte 2, S. 317-320.
sacris litteris conformes cum senatus, tribunorum ac
mechanicorum praefectorum consensu et auctorita-
te constituent constitutasque inviolatas servabunt.
Praeterea cum plurimum rei publicae intersit, ut
iuventus bene educetur et quotidianis virtutum in-
crementis exercitata ad publicae societatis guber-
nacula adolescat, senatus virum probum, pium et
doctum scholae publicae2 praeficiet, qui cum ex-
aminatoribus consilio communicato ea, quae ad
scholasticam disciplinam necessaria et utilia esse vi-
debuntur, senatu auctore constituet.
Ad haec duo a senatu publico stipendio conducti
sacras literas et veteris et novi testamenti legent et
interpretabuntur, cui rei locus commodus designa-
bitur. In singulis paroeciis gazophilacia3 erigentur
diaconique eligentur, qui diebus dominicis collectas
sub concione pecunias aliasque pensiones ratione
transactionis inter principem et senatum initae piis
usibus destinatas vera paupertate afflictis erogent.
Senatus duos viros solertes, duos quoque tribuni
et totidem mechanicorum magistri constituent, qui
per totam urbem publicorum mendicorum curam
gerentes accurate de eorum patria, de parentibus et
educatione, de vitae innocentia, de corporis imbecil-
litate, quibusque exercitiis sint occupati, inquirent,
ut eleemosynis digni certis notis insigniti alantur,
indigni vero ac ignoti ad suos relegentur. Nam im-
pudentibus saepe mendicis male erogantur eleemo-
synae.
Praeter hos senatus, tribuni et mechanicorum
praefecti sex censores, viros graves atque conspicua
virtute illustres, designabunt, qui controversias in
matrimoniis passim exortas diebus Saturni in loco
1 2Tim 2,2.
2 Siehe oben, S. 359 Anm. 18.
3 Kirchenschatz, Schatzkammer.
361