Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 14): Schriften zu Täufertum und Spiritualismus 1531 - 1546 — Gütersloh, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30651#0364
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
360 6. begleitschreiben an die augsburger prediger

les fuerint ¹ ,quos Paulus inter sanctos et vocatos ² veramque Christi ecclesiam
habuit quibusque sacramenta Christi et administravit ipse et administrari
voluit.

Certe qui Christum ore confitentur ³ et illius verbo sese subiiciunt immunesque
sunt illis criminibus, propter quae Paulus censet excommunicandos ⁴ 5
eos, qui vocantur fratres, hos nos ᶜ intra ecclesiam ferendos censemus. Quod
si faceret et Schuenckfeldius aliique ecclesiasticae veritatis, quam nos colimus,
desertores, non dubito pridem non adeo contemnendam ecclesiam haberemus.
Nunc quum ille se suosque subducit, et alii item suos, passim videmus
paucorum conventicula, qui sibi egregie blandiuntur,alios iniquis suspitioni- 10
bus ⁵ et obtrectationibus, ut mitissime dicamus, gravant aliisque apertissimis
indiciis declarant, se adhuc longe abesse ab eo, quod sibi sumunt. Reliqui nihil
ab his discunt quam verbum publicum contemnere; interim evadunt mere
ethnici ita ut illi superciliosi pharisei ⁶ .

Hoc quum – proh dolor! – re ipsa experiamur videamusque istos omnino 15
ea pati, quae Augustinus de Manicheis et Donatistis sui temporis ᵈ⁷ huiusque
generis aliis, qui ab ecclesia secedebant, dolet nobis valde Schwenckfeldium,
virum alioqui moribus non incommodis et satis ᵉ flagranti zelo, isto spiritu
hactenus teneri. Luthero plus satis nostro quidem iudicio adversatur. Nos
non agnoscit nec alios quidem suos vult. Ita faciunt hodie tam multi, ut pro- 20
fecto mirum sit, vel aliquid nobis Christi subesse. Christum et Schwenckfeldius
animo quaerit, at imprudens, ut quidem nos nihil dubitamus, re ipsa oppugnat,
dum rationem illam administrandi euangelii et sacramentorum sic
suis comme[n]dat, ut tantum eam traducant. Id quod facere eos per idoneos
testes comprobabimus. 25

Nos autem nihilominus scimus nos cupere, ut Christus regnet ⁸ ;scimus
eius verbum esse quod praedicamus; scimus multos hinc longe germaniores
adferre fructus christianismi, quam iuratissimi Schwenckfeldii discipuli aliquot.
Qui omnes, bone deus, quam sunt homines! Ut ᶠ ergo pergere nos in inc)
korr. aus: non.
d) danach gestr.: hiusque.
e) vor den linken Rand geschrieben und eingewiesen.
f) danach gestr.: autem.

1. Vgl. etwa IKor 1,11; 3,3; 5,1; 11,18.
2. Vgl. IKor 1,2.
3. Vgl. Röm 10,9.
4. Vgl. Röm 16,17; IKor 5,9–11; 6,9–10; Gal 5,21; Eph 5,5.11; IIThess 3,6.14; Tit 3,10.
5. sc. suspicionibus.
6. Vgl. Lk 18,11; Mt23,1–36.
7. Eine ausführliche Diskussion der Haltung Augustins gegenüber den Manichäern und
Donatisten bietet Bucer in seinem ›Dialogi oder Gesprech Von der gemainsame vnnd den
Kirchenübungen der Christen‹ vom Mai 1535 (BDS 6,2, S.49–188). Vgl. bes. BDS 6,2,
S. 134,20–136,5 sowie S.150,26–33.

8. Vgl. hierzu den Titel des in BOL 15 edierten Alterswerks Bucers.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften