Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Arend, Sabine [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (22. Band = Nordrhein-Westfalen, 2): Das Erzstift Köln - die Grafschaften Wittgenstein, Moers, Bentheim-Tecklenburg und Rietberg - die Städte Münster, Soest und Neuenrade - die Grafschaft Lippe (Nachtrag) — Tübingen: Mohr Siebeck, 2017

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.33493#0114
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Wittgenstein

2. Kirchenordnunga
14. Juni 1563

Reformationis ecclesiasticae repetitio, habita sub generoso comite domino Ludovico1 etc. anno Domini
1563, 14. Junii

De origine erroris Bullingerus in epistola ad pium
lectorem:2
Reformare est formam pristinam reducere pri-
stinoque nitori restituere. Oportet itaque reforma-
tionem per omnia similem ac parem esse antiquae
formae. Qui enim mala malis mutant, non refor-
mant, sed transformant. Qui vero unum atque al-
terum vitium tollunt, caetera relinquunt, quaedam
correxerunt, non omnia reformarunt. Hi similes sunt

stolido et ignavo hortulano, qui ex horto suo senti-
bus oppleto stipulam unam atque alteram extrahit,
senticetum relinquit. Qui omnia pristinae formae et
simplicitati restituunt, revera reformant. Caeterum
formula illa reformandi non petenda est ab exemplis
et actis hominum, sed e lege Domini. Nam scriptura
divina canon est et regula sanctorum. Ad huius ita-
que praescriptum agenda sunt omnia. |33v leer, 34r|

Oratio M. Nicolai Celli3

Afficitur comes vera et digna ecclesiarum sollicitu-
dine ac cura, quas sic constitutas summis votis ex-
petit, ut sermo Christi in his inhabitet opulenter,
salus commissi populi non impigre promoveatur.
Ministeriique sacrosancti dignitas illaesa semper
conservetur. Decet cura haec pia principes pios,
suntque verae beatae resp[ublicae] non, in quibus
civilis tantum pax floret aut iustitia mundi huius
asseritur, sed in quibus doctrina filii Dei mundo sa-
lutifera custoditur, propagatur animoque infracto
propugnatur, sine qua homines luce et vita vera de-
stituti in tenebris errant, inque impietate sua tan-
dem poenas luent aeternas. Ingens beneficium est,
cum tales gubernatores ecclesiae nutricios Deus ex-
citat et donat, quorum sanctos conatus ardentibus
precibus communibusque studiis omni tempore
iuvare singuli debemus.
Recens est ecclesiarum harum, ut nostis, fratres,
instauratio, quam foeliciter coeptam nunc conser-
vare, tueri modisque omnibus ornare convenit. In

a Textvorlage (Handschrift): Amtsgericht Bad Berleburg
Codex 0 Nr. 1, fol. 33r-46r. Abdrucke: Hartnack,
Landrecht, S. 34-42; Bauer, Reformation Wittgen-
stein, S. 101-111.

hunc usum et finem annuatim instituta est synodus,
ad quam iam vocati comparuistis.
Qualia autem praesenti in synodo generosus Do-
minus noster tractari definirique cupiat, paucis ver-
bis admonebo. Principio circumspicere vos iubet,
quomodo ex vobis ipsis eligi possit, cui superinten-
dentis ecclesiarum, ut vocant, functio digne com-
mitti queat, qualis si eligatur e vobis | 34v | nusquam,
alibi talem inquirere operae praetium erit.
Nec vos in deligendo deterreat officii huius gra-
vitas aut molestia, sed considerandum vobis est,
mediocri industria et vigilantia praestari et superari
posse, quae hac in parte requiruntur a viro saltem
bono et fideli, quem, si proposueritis, subministrabit
Deus caetera, quae necessaria erunt, nec deerit huic
generosi comitis benevolentia, consilium et auxilium
in rebus quibusvis gerendis.
Post electionem hanc per suffragia factam, re-
petitio et confirmatio fiet constitutionum ecclesia-
sticarum in superiori conventu habitarum addetur-

1 Ludwig I. von Wittgenstein (reg. 1558-1605), siehe
oben, S. 63.
2 De origine erroris libri duo Henrychi Bullingeri [...], Zü-
rich 1539.
3 Nikolaus Zell, siehe oben, S. 61.

96
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften