Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Schulz, Hans [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 10): Schriften zu Ehe und Eherecht — Gütersloh, 2001

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30230#0066
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Text

122 or 11 .a Matnmonium iustum requirit consensumb contrahentium et eorum, m quo-
rum potestate sunt, qui contrahunt.1 Nonpotest igiturlegitimum esse matnmonium,
inter quos nullus potest esse consensus. Sponsalia autem possunt per parentes fieri,
etiam de pueris adhuc, sic tamen ut, dum adoleverint, non cogant ad ea comugia, quae
llli cum ratione detrectant.2 Filiis autem et filiabus competit, ut parentibus sint mori-
geri, quare, nisi ad iniqua omnino coniugia a parentibus compellantur, debentd suos
affectus parentum iudicio posthabere.
2. Pius in omnibus Dei legem mavult sequi, quamlibet liber sit, quam ullam aliam
constitutionem.
3. Si nulla legitima caussa discessit maritus et absens sit diutius, quam sine peri-
culo pudicitiae ferre possit uxor, nubat alteri, sed caussa prius excussa per viros pios
et timentes Deum. Si autem discessit ex legitima caussa, expectandum tamdiu est,
quamdiu potest verisi[mi]liter sperari reditus. Huius cum spes nulla verisi[mi]liter
superest, ex iudicio seniorum nubat alteri, at sine praeiudicio mariti absentis, si con-
tingeret eum redire et, simul probare, quod non temere tam diu abfuisset. Alioqui,
si constet abfuisse temere, ipse uxorem suam deseruisse iudicandus est. I 220v I
4. Recte hortamini, ne ex avaritia aut hbidine conubia contrahant, vere quoque
dicitis ex diabolo esse, sie sola avaritia atque libido connubii caussa sint. Fieri tamen
non potest, quin carnis quoque affectus concurrat.3 Caeterum dotem moderate que-
rere sponsum non dedecebit, cum de ea deus caverit4 et ius1 naturae fere illam requi-
rat. Si enim adiutorium viro esse uxor debeat5, nec possit multa6 lucrari, cur non
dotata a parentibus locaretur? Sic, si puella dotata querat maritumh hereditatem ali-
quam habentem1 sibique in ea parem, quo facilius liberos alant, potest non minus
cum Deo id facere, quam alias legitimis modis necessaria vitae querere. Ut autem
nulla omnino sit venerisi ratio, non est exigendum: quibus enim non est datum se
propter regnum Dei castrare6, eo affectu nequeunt esse liberi. Iam et Paulus permit-
a) Diese und alle weiteren Zahlen zur Zählung einzelner Artikel vor den linken Rand geschrie-
ben.
b) übergeschr. und eingewiesen.
c) danach gestr.: nisi.
d) übergeschr. und eingewiesen.
e) danach gestr.: ill[a].
f) danach ein Buchstabe gestr.
g) korr. aus: multum.
h) danach gestr.: ahqua[m].
i) konj. für fälschhch: habentes.
j) konj. für fälschhch: venen.
1. Vgl. Dig. 23,2,2, ClCiv I, S.330; Inst. 1,10, ClCiv I, S.4.
2. Hierzu und zum Folgenden vgl. Selderhuis, Huwelijk, S. 225 f. (= Marriage, S. 198 f.).
3. Hierzu vgl. Selderhuis, Huwehjk, S. 196 (= Marriage, S. 172).
4. Vgl. Num 27,4.
5. Vgl. Gen 2,18.
6. Vgl. Mt 19,12.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften