Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Schulz, Hans [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 10): Schriften zu Ehe und Eherecht — Gütersloh, 2001

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30230#0072
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
68

5. EHE, ABENDMAHL UND ANDERE FRAGEN

18. Scriptura a sapientiss[imo] Deo data est30, ideo ubique legenda, modo intelli-
gatur. A canticis et aliis quibusdam veteres voluerunt abstinere eos, qui parum adhuc
exercitos sensus haberent, ac ideo, quia ea non intelligerentK Quae intelliguntur,
inoffense legi possunt a bonis omnibus, malos nihil non1 offendit™. Agnoscunt enim,
qui scripturas intelligunt, quae sint exempla vitanda, quae sequenda. Id doceantur
vestri et sinantur scripturas ubique legere. I ijjr [!] I
19. Summa scripturae estn dilectio ex corde puro conscientia non ficta etc.31, ergo
illa interpretatio melior erit, quae rectius“ ad hanc summam ducit, Quae Christo
omnia, nobis nihil, quae bona opera omnia charitati tribuit, Quae huc cuncta dirigit,
ut nobis moriamur, vivamus vero in omnibus gloriae Dei32 et saluti proximorum.
In commentariis in Mattheum33 spero invenies multa, quae tibi omnia aperient in
verissimam scripturae interpretationemP. Spiritus Sanctus est, qui docet omnia34:
hunc oremus sedulo35, et non offendent nos, quamlibet varient inter se commenta-
rii. Is augeatur vobis cottidie, quem et oretis nobis. Bene valete.

k) danach gestr.: Illa autem, quae tu memoras [korr. aus: attingis], quivis videt ut reproba exem-
pla.
l) danach gestr.: offendunt.
m) danach gestr.: Sciunt emm qui.
n) danach gestr.: fides.
o) danach gestr.: et.
p) danach gestr.: sunt sero autem sunt.
30. Vgl. II Tim 3,16.
31. Vgl. I Tim 1,5.
32. Vgl. Röm6,n; 14,8.
33. Vgl. oben Anm. 21.
34. Vgl. Joh 14,26; 16,13; Lk 12,12.
35. Vgl. I Thess 5,17.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften