Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 14): Schriften zu Täufertum und Spiritualismus 1531 - 1546 — Gütersloh, 2011

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30651#0376
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
372 7. antwortbucers aufbernhard rothmann

Christo, qui in se suos unit, quod tuum animum in studio verae unitatis hactenus
servat hacque modestia, ut nos etiam, qui nobis probe conscii sumus,
quam parum spiritu valemus, inter eos numeres, quibus fidei tuae rationem
non neges, imo offeras atque te non modo non rupturum vinculum charitatis
¹ ,siinuno aut altero dogmate non consentiamus, recipias, sed, ne nos id 5
faciamus, horteris.

Hunc utrisque animum conservet Deus pacis ² et concordiae, nam eodem
animo hactenus fuimus in omnes, qui nobiscum Dominum nostrum Iesum
Christum | Aijb | unum in se credentium servatorem agnoscunt. Obsecramus
ergo te per hunc nostrum unicum sospitatorem, qui est pax nostra ³ ,dum in- 10
vicem tibi nostrae quoque fidei ad tua rationem reddimus ⁴ ;non velis aliud
tibi persuadere de nobis, quam qui nihil prius in hac vita scientes quidem et
prudentes ducamus atque nostrum ministerium approbare huic ipsi capiti nostro
Iesu Christo ⁵ sicut in aliis, ita et in Paedobaptismo.

Sententia tua hisce continetur partibus: Paedobaptismus non est institutus 15
aChristo nec observatus ab Apostolis. Est baptismatis Christi abusus et violatio,
Seminarium desolationis ac omnis confusionis. Qui dum in usu est, non
putas unquam futurum, ut Ecclesiae status integretur.

Ista nobis sic videntur habere, ut, si liqueat de primo huius vestrae sententiae
capite vos recte sentire, nimirum paedobaptismum non esse institutum a 20
Christo, de reliquis non sit dubitandi locus. | Aiija |Nam si non est aChristo
institutus, cuius spiritu vivit agitque ecclesia, Apostoli ut apostoli Christi eum
non potuerunt usurpare. Sique non est a spiritu Christi, consequens est, ut sit
ab eius adversario eoque et baptismatis Christi violatio, cuius scilicet loco
falso obtruditur et desolationis atque confusionis cum aliis inventis Satanae 25
pro sua portione seminarium nec potest ecclesiae status, dum tanti sacramenti
obtinet violatio, rite ac plene interpolari.

Iam, mi frater, novit tua charitas, quae Paulus praecipit i. Cor. vii. De coelibatu
et impari coniugio ⁶ ,xi. De velandis mulieribus in sacro coetu ⁷ ,xiiij. De
ordine prophetandi rationeque loquendi linguis ⁸ . Dominum nominatim 30
nusquam praecepisse id, quod Apostolus de impari coniugio et virginibus ingenue
ac diserte fatetur,setamen praecipere ista ex mente Christi et eius esse
praecepta, neminem voluit dubitare. ⁹ Qui ergo ea observabat, non potuit dici
ob- | Aiijb | servare, quae Christus non instituisset, etsi non instituerit haec

mator erst in dem ›Bericht auß der heyligen geschrift‹ (BDS 5, S.119–258) vom März 1534
auf diese Schriften repliziert (Brecht, Theologie Bernhard Rothmanns, S. 69).
1. Vgl. Kol 3,14 und Eph 4,3.
2. Phil 4,9; IThess 5,23; vgl. auch Röm 15,33; 16,20; IKor 14,33; IIKor 13,11.
3. Eph 2,14.
4. Vgl. IPetr 3,15.
5. IKor 11,3; Eph 1,22; 4,15; 5,23; Kol 1,18.
6. I Kor 7,1–9.
7. IKor 11,5–6.
8. I Kor 14,1–40.
9. Vgl. hierzu auch Mitchell, Sectarian Dissent, S. 322.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften