Münster
commodo discutient et diriment. Quae nisi mature
componantur, plurimum incommodi in rempubli-
cam importare solent.
Porro quomodo quisque se in sua functione ge-
ret, ex iusto plebiscitorum volumine cognoscetur.
Haec vero breviter annotata sunt, ut ea, quae ad
christianae reipublicae formam pertinent, coepisse
videamur.
Cum autem dispensatores verbi, qui populum
per doctrinam Dei ad christianae vitae societatem
pertrahent, in sua functione confirmati fuerint, du-
bium non erit, quin multi pertinaces et perfracti ho-
mines futuri sint, qui verbo Dei non parentes puram
ac christianam vitam difficillime amplectentur. Ta-
les itaque ad christianae vitae puritatem conservan-
dam iustis legibus et gladii animadversione coercen-
di sunt. Quare in blasphemos et manifeste
delinquentes legitimae poenae constituentur, quibus
in praefractorum terrorem et bonorum tutelam a se-
natu afficientur.
Principio omnes manifeste impii et in Deum
blasphemi christiano anathemate ferientur, quo in
malitia sua obstinati post secundam aut tertiam ad-
monitionem non resipiscentes per ministros verbi
excommunicabuntur atque ita a christianorum coe-
tu publico segregabuntur, ut, qui christiani esse ve-
lint, nihil commercii et consuetudinis cum illis ha-
beant. Si vero illud non profuerit, sed in sua malitia
pertinacius (quod Deus avertat) perseveraverint
pravoque suo vivendi exemplo rempublicam offen-
derint, a senatu semel atque iterum admonebuntur;
quae admonitio si fructum pepererit nullum, pro ra-
tione facti dignas poenas luant. His autem flagitiis,
quae iure civili puniuntur, ut latrociniis, furtis, pro-
ditionibus et similibus, novas leges et poenas con-
stituere non est operae precium; sed iis, quae (Pro
dolor) diuturna consuetudine in magnam bonorum
hominum offensionem levia visa sunt neque hacte-
nus punita, leges et poenas irrogare necessarium est,
qualia sunt vana et temeraria iuramenta, execratio-
nes, dirae imprecationes, blasphemiae in Deum, die-
rum festorum per inutiles et non necessarios labores
profanationes, verbi Dei audiendi pervicax neglec-
tus, concionum sacrarum per tibias ac tympana
aliosve motus conturbatio, liberorum ingratitudo,
qui parentibus suis infamiam irrogant, adulterium,
fornicatio, stuprum, lenocinium, ebrietas, inutilis et
sumptuosa per luxum aleamve profusio, falsum te-
stimonium, obtrectatio ac famae alterius denigratio,
usura. Haec flagitia legitimis poenis coercere ad con-
servationem reipublicae non solum utile, sed et ne-
cessarium esse iudicamus. Reliqua, quae huc perti-
nent, ad integrum plebiscitorum scriptum codicem
transferemus, quae sacris literis iureque civili con-
firmata et a senatu, tribunis, mechanicorum magi-
stris ac tota Monasteriensi republica comprobata
typisque excusa universo orbi, omnium hominum
iudiciis offeremus. Ad quam rem feliciter conficien-
dam praesidium Dei optimi maximi imploravimus.
362