Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0034
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 469 ]

30
1. consilium admodum paternum

regeret. Nunc cum sit angelis et hominibus notissimum, totam eius vitam,
omnia instituta, decreta, consilia, rationes cum Deo hostiliter pugnare, quasi
credibile sit ipsum esse solicitum, ne homines, dum inter se coeunt, a Deo dividantur;
diserte cavet, ne concordia quaeratur, quae discordiam adversus
Deum pariat. 5

Nihil enim magis optat sanctitas sua, quam impetus sevientis Turcae, atrocissimi
et potentissimi hostis, posse omnibus ᵇ Christianorum votis et viribus propulsari
et comprimi.

Quod Christiani nominis perpetuus hostis est Turca, quid hoc ad Romanum
pontificem? nisi ut socium sibi adsciscat ad oppugnandum Christi regnum, 10
quod ferro et igni, quam potest, crudelissime persequitur. Sed alibi ulcus eum
mordet, videt enim tyrannidis suae aemulum imminere, qui non passurus sit
Romanas libidines ita licentiose vagari, sed in eo tamen propulsando veteri
suo stratagemate usitataque Romanae curiae disciplina utitur, ut Christianos
principes in aciem extrudat, oppositis omnium | Avb| nationum et capitibus 15
et opibus, tyrannidem suam defendat, quietus ipse domi aliorum pericula ex
tuto despiciat, quo postea attrita ipsorum virtute melius ac facilius omnes sibi
subigat.

Interim nothos nothasque suas iis praesidiis ornet ac locupletet, quae in Christiani
nominis defensionem destinari oportuerat. Quid enim aliud sibi vult, 20
quod serenissimo Regi Ferdinando ¹ , quem assiduis contra Turcam bellis videbat
implicitum, ne Annatas quidem in Germanicis Ecclesiis concedere nuper
voluit ad depellendam e Pannoniis et Illirico a Christianorum cervicibus
vim Turcicam, quas olim non semel datas esse constat ad Romam Italiamque

iuvandam. ² 25

Veruntamen quae ad praesentem materiam conventus protestantium et catholicorum
spectant, in quo de religione et pace Germaniae tractandum est, haec
putat animadvertenda.

Catholicorum etc. ³ Qui communi Euangelii fide et non vulgari cum carne et
mundo consensione catholici sunt, eos aut palam protestari necesse est contra 30

b) communibus: Concilium Tridentinum 4, S.184,8.

1. Vgl. oben S.26, Anm. 2.
2. Ähnlich argumentiert Bucer in seiner Schrift ›Alle Handlungen und Schriften‹ vom

Dezember 1541 (BDS 9,2, S.340,1–7); vgl. hierzu auch Augustijn, Die Autorschaft, S. 262.
3. Mit dieser Angabe nimmt Bucer das Stichwort »Catholicorum« (Zeile 26f.) auf.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften