Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0036
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 470 ]

32
1. consilium admodum paternum

tot sceleratas sanctae nostrae religio- | Avia| nis profanationes, aut, si non licet,
saltem arcano apud Deum gemitu confiteri. Nam, quos hic notat, principes
non privatae alicuius aut factiosae doctrinae defensionem susceperunt, sed
quam omnibus seculis tenuit vera Ecclesia, eam professi sunt se velle suo periculo
asserere. Ergo quicumque Ecclesiae consultum volent, hunc affectum in- 5
duant oportet, ut se protestantibus, qui hic odiose sic nominantur, adiungant,
aut certe communem cum illis causam se habere credant. ¹

Caesarea et regia maiestates pro sua prudentia debent meminisse, de religione
saepius fuisse tractatum cum protestantibus, sed presertim Augustae, ubi cum
diu disputatum fuisset, praesentibus omnibus statibus Imperii ac multis viris 10
doctissimis, nihil tamen propter tortuosos recessus adversariorum potuit concludi.
Tandem praesentarunt ipsi Caesar[i] maies[tati] confessionem suam Augustanam.

Hic agnosce vicarium eius, qui ab initio mendax fuit et mendacii pater ² . Quod
enim dicit saepius ac praesertim Augustae fuisse diu cum prote- | Avib| stan- 15
tibus disputatum ³ . Quid eo vanius fingi potest? Cum veteri Ecclesiae consuetudine
fuerit hoc semper observatum, ut, si qua de religione controversia
exorta esset, sponte protinus susciperetur a sanctis Episcopis cognitio, nunquam
impetrare licuit protestantibus, ut vel inchoaretur secum vera aliqua actio.
Augustae sane nihil agi caeptum ⁴ est, priusquam ipsi suam confessionem 20
Caesari exhibuissent. Quod ipsum non tandem factum est, quemadmodum
hic mentitur, sed primo statim initio comitiorum, triduo enim compositam
fuisse constat.

At vero multis post eam oblatam diebus lecta est demum protestantibus eius
confutatio a nonnullis, ut ferebatur, Theologis consarcinata: Sed lecta modo 25
exemplar nullum concessum, cum id magna contentione flagitarent. Sic cupidi
fuerunt pontificii suscipiendae eius, quam iactant, de religione tractationis;
postea datum quidem septenis ab utraque parte negotium fuit, ut de controversiis
inter se colloquerentur, sed vide qua aequitate: diserte enim prefati
sunt Pontificii non eo animo se descendere in actionem, ut aliquid in melius 30
apud se restituerent, sed tantum, ut protestantes ad se reducerent ⁵ ; sic disceptatio,
vix dum bene tentata, ut inauspicata erat, mox abrupta fuit. | A vii a |

1. Ähnlich argumentiert Bucer in ›Alle Handlungen und Schriften‹ (BDS 9,2, S.355,13–

356,3); vgl. hierzu auch Augustijn, Die Autorschaft, S.262 f.
2. Joh 8,44.
3. Auf die Verhandlungen auf dem Augsburger Reichstag war Bucer einige Monate zuvor
in seiner Schrift ›Per quos steterit‹ besonders ausführlich eingegangen (BDS 9,1, S.164–
175).
4. sc. coeptum.
5. Ähnlich argumentiert Bucer in seiner Schrift ›Per quos steterit‹ (BDS 9,1, S.167,12–

14); vgl. hierzu auch Augustijn, Die Autorschaft, S.263.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften