Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0038
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 471 ]

34
1. consilium admodum paternum

Quae quidem confessio, licet in multis sit reprehendenda, nihilominus nullo
modo fuit ab eis observata, quemadmodum ᶜ in multis articulis contrarium fecerunt
et faciunt.

Hoc quoque ex eadem officina prodiit, quod protestantes a multis articulis
confessionis suae discessisse insimulat. Quantum ad doctrinam attinet, quae 5
potissima pars est et fere summa: non aliud hodie profitentur aut sustinent,
quam tunc prodiderunt; quicquid illic improbarunt hodieque constanter
damnant et impugnant. De Caeremoniis, quae non a Christo et apostolis institutae,
sed ab aliis authoribus invectae et ab Ecclesiis pro conditione temporum
recepte ¹ sunt, ut antea testati sunt liberam earum esse observationem, 10
quod etiam Augustinus docet ² , ita hanc libertatem Ecclesiis relinquendam
censent. Nec sane quicquam est periculi, si Ecclesiae hac parte inter se varient,
nec alia praescribi aut varietatis aut similitudinis regula potest, quam ut eum
in ritibus modum sibi statuat queque ³ Ecclesia, quem ad aedificationem facere
iudicabit. Denique cum non aliud in confessione tradiderint, quam fi- 15
| A vii b | nem rituum omnium esse aedificationem, ut revera nihil sunt aliud
nisi fidei exercicia ⁴ : in eo perstiterunt hactenus et perstant, ut malae fidei eos
hic accusare nimiae impudentiae sit.

Multos etiam alios articulos in illa confessione praeteritos habent dissentientes
a fide catholica, qui etiam, cum ᵈ opus erit, ostendi poterunt. 20

Caeterumque non omnia sigillatim recensuerunt, quae vel in doctrina vel in
ordine ac disciplina afflictae perditaeque Ecclesiae desyderabant, cuius aequitatis
erit, eos propterea criminari? praesertim cum perspicuum sit, nullam fere
particulam esse, quae non sub capitibus illic expressis compraehendatur. Valeant
ergo iam apertae calumniae, cum testatum sit satis et super coram Deo et 25
hominibus, protestantes optima fide retinere eam doctrinam, cuius professionem
aediderunt, et in eo Ecclesiae regimine, quod illic descripserunt, recte
pergere.

c) quin immo: Concilium Tridentinum 4, S.184,17.
d) quando: Concilium Tridentinum 4, S.184,19.

1. sc. receptae.

2. Bucer denkt wohl an Augustin, De inquisitiones Ianuarii 2,18 (PL 33, Sp. 200; CSEL
34, S.160). Diese Aussage, die in Decr. Grat. I, Dist., 12, c. 11 (Friedberg I, Sp. 29f.) kirchenrechtlich
kodifiziert ist, zitiert Bucer von 1539 an besonders häufig, etwa in seinem Gutachten
›Quae ecclesiae Christi habendae‹ (BDS 12, S.223,16–224,15), und verwendet es auch als
Überschrift seines 1540 oder 1541 verfaßten ›Consilium Theologicum‹ (BOL 4, S.1).
3. sc. quaeque.
4. sc. exercitia.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften