Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0046
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 474 ]

42
1. consilium admodum paternum

tum vero praecipive, quando Francofurti habebatur conventus ¹ , sic oblatis
conditionibus usi essent, ut et ipsis hodie minus molestiae et Germaniae minus
periculi a Romanensium tam artibus quam violentis molitionibus timendum
foret. ² Quam enim non viruerint res papae eo tempore satis, et ipse meminit,
et omnibus fuit conspicuum. Sed dictum esse Sanctis protestantes 5
semper cogitarunt. »In spe et silentio erit fortitudo vestra« ³ .

Neque patientur se ᵏ a suis, quibus pertinaciter haerent, sententiis dimoveri.

Ab iis quidem sententiis, quas ex verbo dei sump- | B iii a | serunt, quicquid
accidat, nunquam divelli se patientur. At si quam sententiam tenere eos quis
ostenderit, quae cum verbo Dei non consentiat, ab ea, simulatque fuerint mo- 10
niti, libenter recedent, etiam si nulla temporis necessitate cogantur.

Cum praesertim maxima sit diversitas inter partes, non unius aut alterius (ut
falso asseritur) articuli, sed multorum et plusquam quinquaginta articulorum.

Est sane maxima inter partes diversitas nec unius aut alterius articuli dissensio,
imo nec quinquaginta duntaxat, sed totius summae religionis omniumque 15
partium, quamdiu Pontificii evehendo regno suo intenti deprimere Christi regnum
studebunt. Christus ne an Pontifex Romanus supremum caput Ecclesiae,
summus princeps, sapientia, iustitia spesque unica salutis haberi debeat,
id caput est omnium controversiarum. Hoc enim constituto Christo deferendum
esse, quem dicimus honorem, quaecunque hodie inter partes controver- 20
siae sunt, non magna difficultate componentur. Nam quod unum a protestantibus
quaeritur, omnes verbo et spiritui Christi se subiicient, Christi legibus
leges pontificis omniumque hominum posthabebunt, totam salutis fiduciam
in | B iii b | merito Christi, nullis vero aut humanis aut angelicis operibus habebunt
repositam. Qui vero ita sunt affecti et comparati, cum Christo sint in- 25
siti ⁴ , ut in eo vivant et ipse in illis ⁵ bonis operibus fideliter studebunt atque

k) fehlt in Concilium Tridentinum 4, S.184,833.

1. Gemeint sind die Vergleichsverhandlungen zwischen kaiserlichen Vertretern und
evangelischen Ständen in Frankfurt zwischen 14. und 23. April 1539; Bucer war dort vom
12. Februar bis 22. April 1539.
2. Ähnlich argumentiert Bucer in ›Per quos steterit‹ vom September 1540 (BDS 9,1,

S.185,5 f.); vgl. hierzu auch Augustijn, Die Autorschaft, S.263.
3. Jes 30,15.
4. Vgl. Röm 6,5; 11,17; 13,14; Joh 15,1–5; Gal 3,27.
5. Joh 6,56; Gal 2,20.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften