Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0056
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 478 ]

52
1. consilium admodum paternum

quidem rebus, quas requirunt protestantes, reliqua manebit apud fideles
| B vii b | Christi varietas, quae consensionem et pacem turbet. Nihil enim, ut
dictum est, requirunt quam, quod dominus ipse praecepit et ad salutem suorum
instituit. Caeterarum observationum Ecclesiis sua est relinquenda libertas;
unitas enim Ecclesiae non in eisdem ritibus, sed in eadem fide, doctrina, 5
religione sacramentorum et disciplinae consistit.

Tempore apostolorum, martyrum et sanctissimorum patrum haec necessaria
dum fideliter custodiebantur, sub diversis ritibus synceram unitatem conservabant.
At ubi sub Ro[mano] pontifice ritus conformes in variis licet regionibus
et Ecclesiis obtinuerunt, illa ipsa unica salutis fundamenta et vincula 10
Christianae societatis misere sunt vitiata, et tantum non plane nobis interciderunt,
populi enim sui societatem Christus in novo testamento, ut D[ivus]
Augustinus scribit, coadunavit sacramentis numero paucissimis, observatione
castissimis, significatione augustissimis ¹ ; caetera omnia liberam habeant observationem,
fide enim iustus vivit ² , non caeremoniis. 15

Quare quae fides ipsa non requirit necessario, a nulla Ecclesia praetextu
communionis necessario sunt exigenda. Nihil itaque a protestantibus existit,
cur difficile, nedum impossibile sit solidam et piam Ecclesiarum concordiam
restituere.

Quod si etiam ˢ generale concilium | B viii a | has mutationes non approbaret, 20
imo contrarium statueret, quae spes esset reducendae amplius Germaniae in
suis opinionibus iam pridem confirmatae?

Quale Concilii portentum, deus bone, hic nobis fingit, in quo non modo non
approbaretur, quod Christi ore sancitum est, sed contrariis legibus palam abrogaretur?
Hinc collige, quid bonae spei nobis faciat Romana sedes, etiam si 25
concilium cogeretur. Cur igitur ab eius decreti expectatione pendeamus,
quod, si factum esset, repudiare oporteret?

Praeterea periculum est, ne protestantes multa de sua opinione concedant,

s) etiam postea: Concilium Tridentinum 4, S.184,49.

1. Anspielung auf Augustin, De doctrina christiana 3,9 (PL 32, Sp. 71; CSEL 80, S. 87;
CChr.SL 32,S.85f.). Vgl. auch BDS 6,1,S.349,23–30; BDS 8,S.84,1–15; BDS 17,S.513,5–
10; BOL 5, S.124 f.

2. Hab 2,4; Röm 1,17; Gal 3,11.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften