[ 479 ]
54
1. consilium admodum paternum
imo ᵗ id unum a catholicis obtineant, ut una omnes a sede apostolica deficiant,
cum id solum maxime cupiant et in votis habeant.
A curia vel sede etiam Romana, si ita placet, non tamen apostolica. Neque
enim aliud in votis habent Catholici protestantes, quam ut deiecto Sathanae
solio vera | B viii b | Christi sedes illic erigatur, in qua Apostoli, non Antichri- 5
sti sedeant. Sed hoc unum est, quod istos solicitos habet, ne quam scelerate
occuparunt et immaniter exercent tyrannidem: spiritu oris sui Christus conficiat
et illustratione adventus sui aboleat. Siquidem non se ministerium habere
putant, sed effrenem dominationem, qua totum orbem servum sibi et quidem
miserrima servitute teneant, utcunque se servos servorum non sine manifesto 10
ludibrio nuncupent. Quare ut initio dictum hoc omnium, quae pontificii contra
protestantes habent, caput est, quod dum regnare volunt in Ecclesia et rerum
potiri, Christo locum non relinquunt.
Quod si evenerit, ut est valde timendum, tunc non esset in potestate maiestatum
suarum providere, quemadmodum accidit de concilio indicendo in dieta 15
Ratisponensi, de qua re status imperii sine authoritate sacrae Caes[areae] maiestatis
constitutionem fecerunt, sicuti dicta maiestas alias sanctissimo domino
nostro significavit. Quare, ut alia omitta- | Cia| mus, ex his paucis potest Caesarea
et regia maiestas cognoscere, quid sperandum sit ex amicis huiusmodi
tractatibus et colloquiis cum eis habendis. 20
Hic vide pastoralem Romanensium curam et quam sedulo advigilent, quo
gravissimis Ecclesiae morbis tempestiva remedia adhibeantur. Aliquot iam seculis
pii bonique omnes concilium Ecclesiasticum flagitant, quo corrigantur
nonnulla vitia, quibus laborare ac premi Christianum populum iam diu plus
satis notum est. Quae cum pridem intolerabilia esse ceperint, diuturnitate ipsa 25
magis ac magis invalescunt. Postquam autem Germaniam dominus puriore
Euangelii sui praedicatione dignatus est, partim quia melius iam et clarius animadvertebatur
morbi gravitas, partim quia novum periculum imminebat ab
eorum improbitate, qui lucem veritatis extinguere nefario furore moliebantur.
In omnibus Imperii Comitiis decretum est non aliam esse viam succurrendi 30
collapsis Ecclesiis et scandalis iam obortis occurrendi, nisi ut quamprimum
cogeretur concilium, quod si obtineri universale non posset, saltem nationale,
ut vocant, a natione Germanica habere- | Cib| tur.
t) modo: Concilium Tridentinum 4, S.185,1.