Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0066
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 482 ]

62
1. consilium admodum paternum

Ex quibus, ne longiores simus, | Civa| facile coniici potest, quae spes futurae
pacis sit habenda, durante enim pace, tum literis ᵇ , tum minis, tum practicis aliquos
quotidie seducunt ex omni hominum genere.

Non minis, non practicis illicitis, quod non minus est illis inusitatum quam
Ro[manis] familiare, sed piis persuasionibus et hortationibus Protestantes 5
velint, si dominus det non Germanos modo sua membra, suam carnem et sanguinem,
si ¹ totum etiam orbem ad consortium verae et unicae religionis
Christi permovere.

ᶜ Ut non ᶜ facile sit, ubi religio refrixerit, ᵈ revocare homines a duriori ᵈ ad molliorem,
a ᵉ continenti ad voluptuosam, ex obedientia ad libertatem. 10

»Ultra Sauromatas fugere hinc libet«. ² Quis enim in tanta impudentia stomachum
teneat? ubi pietatem refrixisse flebiliter deplorant, qui cum ipsi nullum
prorsus habeant Dei sensum et totam religionis doctrinam et quidquid populum
in Dei timore continere poterat e mundo, quo ad in ipsis fuit | Civb|
profligarunt. Unde enim ista, quam pii omnes non sine magno gemitu cer- 15
nunt, religionis dissolutio? unde contemptus dei? unde sacrorum omnium neglectus?
nisi quod Romanensium partim socordia et ignavia, partim inscicia,
partim etiam malitiosa perfidia, Christi veritas sepulta fuit vel potius e mundo
exterminata. Nam quales habuerit pontifices Roma a quadringentis aut quingentis
circiter annis, notius est, quam ut commemorari necesse sit. Qui vero 20
sub illo dominatu titulos personasque gesserunt Episcoporum in orbe Christiano,
quasi nihil aliud haberent ᶠ muneris, quam ut praedarentur expilarentque
Ecclesias, docendi curam maxima ex parte a se ablegarunt. Qui vero docendi
officium usurparunt, aut stultis et insulsis nugis inebriabant plebem,
aut impiis pernitiosisque opinionibus dementabant. Interim extincta veritatis 25
luce exposita erant praede ³ et quaestui sacra mysteria, nec alium fructum habere
putabantur, quam ut populus ad ea obstupesceret. Sic enim de industria
boni interpretes obscurabant, quo facilius deinde venalia prostituerent.

b) libris: Concilium Tridentinum 4, S.185,20.
c)–c) cum: Concilium Tridentinum 4, S.185,21.
d)–d) evocare homines e duriori vita: Concilium Tridentinum 4, S.185,22.
e) e: Concilium Tridentinum 4, S.185,22.
f) Drf. heberent.

1. CO 5, Sp.481, Anm.1 schlägt hier die Lesart »sed« vor.
2. Juvenal, Satiren II,1.
3. sc. praedae.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften