Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0068
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 483 ]

64
1. consilium admodum paternum

Eant nunc et querantur fidem refrixisse. Quod autem dicit nihil esse proclivius
quam abducere homines a continenti vita ad voluptuosam, a duriore ad
molliorem, ab obedientia in libertatem. Quis sine risu legat? siquidem quam
continenter et | Cva| austere vivat Romana curia et omnes illic formati, postremo
quicunque notam et characterem eius ubique gentium ferunt: dicere, 5
quid attinet? Non ergo mirum, si hic se persuasurum mundo speraverit, actum
esse de continentia, sanctitate, obedientia et omni genere virtutis, si semel
a Romana disciplina discessum fuerit.

Verum ubi subierit, hic eos loqui, qui totum orbem nequitia sua corruperint
ac omnibus flagitiorum formis terram contaminaverint, Quis non graviter in- 10
dignetur audere ita aliis exprobrare mollitiem, delitias et inobedientiam? scilicet
ignotum est Romanas libidines pudori ac pudicitiae nihil reliqui fecisse,
luxum, intemperiem, portentosas delitias laxatis frenis apud omnes Romanae
sedis creaturas dominari, obedientiam omnem dei verbique ipsius ita proiectam,
ut iam nec apud homines dissimulent. Cum ergo pudere ipsos desierit, bo- 15
nis certe ex animo deplorandum est, tam sceleratos, probrosos et ad omne impuritatis
nequitiarumque genus proiectos homines audere se adhuc ostentare
pro custodibus severitatis, continentiae et obedientiae. Cum nullum unquam
in terra extiterit hominum genus magis ab omni moderatione, disciplina, obedientia
alienum et abhorrens, nullum ad delitias, importunas voluptates, in- 20
solentiam, impuritatem, legum omnium contemptum, scelerum om- | Cvb|
nium licentiam, magis dissolutum et prostitutum.

Neque seducunt homines solum, sed Ecclesias diripiunt, Episcopos eiiciunt, religionem
prophanant, atque id impune.

Primum non seducunt, qui homines ab inviis erroribus ad Christum redu- 25
cunt. Non Ecclesias diripiunt, qui diripientibus eripiunt, ut veros pastores
praeficiant. Non Episcopos eiiciunt, qui instituunt religionem, non profanant,
qui instaurant. Quod facere protestantes palam est, sed non impune.
Quid enim aliud sonat, quid contendit tota eorum doctrina, quam Christo
domino, quia via, veritas et vita est ¹ , fidendum et vivendum esse: Cum Ponti- 30
ficii fiduciam salutis in divos, in ossa et simulachra eorum, in caeremonias, in
opera hominum distrahant, plerique nihil docent quam quem vivunt Epicurismum.
Notior enim est Romana religio, quam boni omnes velint.

1. Joh 14,6.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften