Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0070
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 484 ]

66
1. consilium admodum paternum

Iam quid est diripere Ecclesias, si id, quod in solenni usu pontificii habent,
non est? Quae parochia, quae abbatia, quis Episcopatus aut quod nam opulentius
sacerdotium idoneis et qui in suo ministerio servos se esse Ecclesiae intelligant,
confertur, et non occupatur ab iis, qui cum non alias artes didicerint,
| Cvia| quam venationes, lenocinia et similes vel ineptias vel nequitias, cum 5
ad Episcopatus veniunt, putant esse iusta illarum praemia. Itaque ne a professione
sua desciscant, nihil quam satrapas, venatores, Lurcones, Ganeones,
Scortatores, milites etiam et gladiatores praestant. Id vero canones sacrilegium
esse definiunt et Ecclesiarum depredationem. Quicquid enim rerum Ecclesiasticarum,
non vel in usum sacri ministerii vel in pauperes vel publicas 10
populi dei necessitates impenditur, id per Sacrilegium Ecclesiis eripi canones
iudicant. Ita quem quaeso protestantes Episcopum potuerunt eiicere, cum
pridem inter eos, qui Ecclesias hoc nomine detinent, rarissimus sit, qui haberi
Episcopus possit?

Nec enim Episcopus haberi populo Christiano potest, nisi qui supremo in Ec- 15
clesia loco hac conditione sedet, ut et doctrina et vitae sanctimonia primus
emineat, ut summo studio in id se impendat docendo sacra mysteria administrando
et disciplinam Christi exercendo, quo Ecclesia sibi credita, cum accessione
eorum, qui a Christo abducti erant, cottidie augeatur, tum profectu
incrementoque pietatis in iis, qui ad Christum iam conversi sunt, novos sub- 20
inde progressus faciat. Quae est vero denique illa religionis prophanatio,
quam protestantibus isti impingunt?

Curarunt protestantes apud suos, | Cvib| ut populus pro impuris et irreligiosis
hominibus, qui sacrum ministerium et id modis omnibus depravatum
pro quaestu habebant, eos ministros acciperet, qui et ministerium Christi syn- 25
cerum praestent et vivant sine crimine. Pro impiis et pestilentibus commentis,
quibus et verus dei cultus destruebatur et tota pietas una cum salute hominum
eversa erat, sanam Christi doctrinam audiret. Pro ea, quam depravatissimam
habebat, et Sacramentorum et disciplinae administratione, legitimam et a
Christo institutam amplecteretur. Atque istuc ita habere non dubitant prote- 30
stantes se coram Concilio et quibuslibet piis et religiosis iudicibus posse facile
comprobare, quod etiam facturos saepe obtulerunt et nunc offerunt, et tamen,
si pontificiis credimus, religionem prophanarunt.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften