Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0078
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 487 ]

74
1. consilium admodum paternum

ut non diruptis pernitiosis Antichristi vinculis iugo sese rursus Christi submittant
commodo et salutari? ¹

Reproponit ᵏ maiestatibus suis reverendissimus legatus, ut velint hoc concilium
oecomenicum statim prosequi et celebrari. Hoc enim modo satisfactis catholicis
non poterunt auxilia denegare et res religionis remittantur Concilio, ut decet. 5
| Diia|

Quasi vero et Caesar et Rex non semper toto pectore prosequi Christianum
concilium optaverint atque in id studium fideliter incubuerint. Quasi nesciatur
per pontificem solum et eius creaturas hactenus factum esse, quo minus pii
principes voti sui hac in re compotes fieri potuerint. Sed eo nequiore et despe- 10
ratione et impudentia est impurus hic Nepos, quod apud eos sic loquitur, qui
rem totam optime omnium noverunt. Haec igitur una ratio est convocandi
Concilii, inducant Pontifex et eius creaturae in animum, ut quam impie scelerateque
exercent tyrannidem et totum hoc abominationis regnum, cum omnibus
flagitiis Antichristi tandem abiiciendum putent. Ita fiet, ut a Concilio 15
Christiano eversionem status sui nihil metuant. Tum in maiestate Imperatoris
et regis mora erit nulla, quin concilii convocandi, cogendi, habendi curam habeant,
et eam ad extremum prosequantur.

Et quantum ad protestantes, incutiatur ipsis hoc concilio maximus terror.

Concilium Christianum protestantes ex animo appetunt, Pontificii ut sum- 20
mam status sui pestem horrent; utris iam terrori futurum sit indici serio concilium?
Et a quo tunc sibi protestantes metuant, qui cum sola | Diib| Antichristiana
pontificis Romani tyrannide bellum gerunt? Tum autem Concilium
Christianum ille admittet, cum abdicare se pontificatu decreverit. Ita vel hoste
composito vel sublata belli materia securi tunc essent, sed ea res nondum ma- 25
turuit. Quare expectemus ab eo solitum artificium, ut varias indictiones promulget,
quae in totidem bullas exeant.

Qui videntes rem serio tractari timebunt suis rebus et sic erunt tractabiliores et
magis obedientes maiestatibus suis, ut qui sentiant sibi esse resipiscendum et rek)
proponit: Concilium Tridentinum 4, S.186,1.

1. Vgl. Mt 11,30.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften