Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0090
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 492 ]

86
1. consilium admodum paternum

Monstrum erit, si agnoscant Germani nullam esse hominibus cum deo reconciliationem,
nisi in Christo, non aliter quam ipsius intercessione exorabilem
propitiumque deum nobis fieri, quia omnes sint peccatores indigni dei
conspectu, non aliter recipi in gratiam, nisi expiatis per eius crucem peccatis
omnes esse impuros, nisi eius sanguine abluantur, nusquam alibi quam in illo 5
unico sacrificio esse perpetuam satisfactionem, quae nos a damnatione liberet.
Hac certitudine subnixas conscientias, indubiam aeternae salutis fiduciam et
quavis notitia solidiorem concipere debere. At quod totus passim mundus
nova piacula et sacrificia comminiscitur, quibus Dei iudicium effugiat, novos
subinde mediatores, quorum intercessione se sustineat quaerit, inquinamenta 10
nescio, quae pro ablutionibus sibi accersit, ficticiis satisfactionibus redimere
se conatur, omni caret monstri suspitione?

Si excusso inutilium vel etiam impiarum traditionum iugo, et saeva illa conscientiarum
carnificina regulam vivendi ab uno legislatore et magistro petant
Germani, interim tamen non ea negligant exercitia, quae et Christi legibus sint 15
consentanea, et ad eas observandas subsidio esse queant, monstrum erit: At
quod praepostera obedi- | D viii a | entia dei verbo praeferuntur hominum leges,
quod in frivolis ac inanibus observatiunculis homines obstupescunt,
quod sine ullo fructu aut aedificatione in nugis illis servandis se excrutiant,
quod illic iustitiam collocant, in eo nihil est monstri. Monstrum erit, si sacra- 20
menta a domino instituta Germani ad nativum finem revocent, ut nimirum
communicationem Christi plenius illic percipiant fideles animae, et in gratia
dei roborentur, et tam exerceantur ad studium sanctae vitae, quam in Christi
agnitione augescant.

Si deinde operam dederint, ut ceremoniae ritusque omnes in hunc scopum 25
conferantur, eas autem, quae sunt prorsus alienae, abrogaverint: At quod sacrosanctis
Christi mysteriis insolenter abutuntur sacrificuli ad obscenam
nundinationem, nihil inde spiritualis emolumenti ad populum redit. Quod
baptismus, quo nos iniciari oportuerat in veram puritatem, tot modis est contaminatus.
Quod sacratissima caena, tot implicita sacrilegiis fere obsoleta et in 30
nihilum redacta est, eius in locum successit execrabilis prophanatio qua et
Christus sacerdotii sui honore spoliatur, et impuri sacrificuli, quod eius proprium
erat, sibi arrogant, et beneficium, quod nobis sua morte praestitit obliteratur;
quod immensa caeremoniarum farragine ex iudaismo et gentilitate
permixta Christianae Ecclesiae obruuntur; quod plurimae ex iis nullam signi- 35
ficationem habent, | D viii b | multae etiam prorsus sunt ridiculae et pueriles.
Quod non modo crassis ineptiis populus perpetuo occupatur, sed in manifestam
impietatem se praecipitat, dum adorat mortuorum ossa, statuis et imaginibus
supplicat et multa eiusmodi designat, id nihil habet vitii. Si tyrannide
Antichristi, quae hactenus apud nos grassata est, abolita, eos Ecclesiis mini- 40
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften