Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0108
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 500 ]

104
1. consilium admodum paternum

Nam eo aucto et corroborato vel protestantes patientur se adduci ad concilium
et eius determinationi se, ut debent, subiicient, vel si erunt obstinati, illo ipsomet
foedere maiestates suae utentur ad eos corrigendos et ad saniorem mentem
reducendos post Concilii de- | E viii a | cretum. Atque haec quidem dicta sunt,
quantum ad religionem attinet. 5

Ne quis vafre agere pontificem insimulet, consilii sui rationem simpliciter hic
exponit. Siquidem aucto foedere alterutrum e duobus confidit evenire oportere,
vel ut se protestantes ᵃ concilii determinationi subiiciant, vel si recusent
vi et manu coerceantur. Hoc autem in summa est, nisi deditione facta se suaque
in pontificis Romani potestate tradiderint, armis subigantur, nec finis sit 10
aut modus fundendi sanguinis, donec extet, qui hiscere ausit contra abominabile
illud Romanae sedis imperium. Quis nunc miretur eos ita iudicare, quo
magis validum sit ac potens hoc foedus, tanto sibi fore utilius?

Quare haec Romani pastoris virga hoc pedum est, quo statuit oviculas ad
caulas reducere, sed ex adverso Propheta clamat: »Inite consilium et irritum 15
fiet, percutite foedus et dissipabitur« ¹ . Et sane iam ante hac non semel ostendit
deus nullum contra se posse stare hominum consilium. Sed quorsum hic
meminit de Concilii determinatione, qui nihil aliud cogitat, quam habendi
concilii necessitatem quoque modo effugere? Hoc omnino est, | E viii b | quod
dicam. Accessione, de qua laborat, facta rationes sibi ad manum esse non am- 20
bigit, quibus efficiat, ne foederati de habendo concilio sibi amplius molesti
sint. Haec enim iusta est saltem usitata praeparatio et concilii habendi et causae
disceptandae, ut ante omnia in integrum Ecclesia restituatur. Porro haec
restitutio duobus potissimum membris constat, ut a repurgatione doctrinae et
Ecclesiae reformatione, quam temere attentarunt protestantes supersedeant, 25
imo potius hoc totum, quod perperam nulloque iure sibi sumpserunt, abiiciant;
deinde quamcunque sibi fidem ac religionis formam tradiderit Romana
Ecclesia, eam se promittant obedienter suscepturos.

Quidlibet autem facturos non dubitat, ubi viribus superior gladium exertum
super eorum cervices tenuerit, si unum hoc obtinuerit, pacata prosus Ec- 30
clesia, quis erit concilii usus? Imo facile persuadebit esse nimis periculosum
tranquillo et composito orbe concilium cogere, cuius finis possit esse turbua)
Drf. protestaates.

1. Vgl. Jes 8,10; 24,5; 28,18.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften