106 1. consilium admodum paternum
lentus. item, esse longa experientia compertum, solere concilia magis concutere
Ecclesias quam pacificare, et quae in eam sententiam dici poterunt. Quod
si crassiorem fumum offundere oportuerit, non est tam difficile bullam unam
indictoriam conscribere. Indictione facta hoc praecipue agetur, ut se adfuturos
spondeant protestantes et patrum sen- | Fia| tentiae staturos. 5
Ipse vero non tam stupidos esse credit, ut indicta causa sponte cessuri sint,
ut suspensam esse velint Christi causam ab eorum nutu, quos norunt diabolico
furore in Euangelium ardere seque permissos eorum libidini, quos tot annis
crudelissimos hostes experti sunt. Nam hoc etiam diserte admonet armis
esse cogendos, ut se iuditio sistant, quia aliter non sint facturi. Et sperat hac 10
parte iudicium Camerae sibi minime defuturum, cuius sancti Areopagitae ¹ et
magna ex parte sunt illi autorati, et fideliter operam suam illi impenderunt.
Nam si rebus minus ad tumultum comparatis clarigationibus tamen et proscriptionibus
tam cupide fulgurarunt: quae non fulmina tunc iacularentur ᵇ ,
cum armatas manus ad exequendam suam crudelitatem cernerent? 15
Armis semel sumptis aut funditus excindentur protestantes aut aliqua insigni
clade frangentur aut metu domiti in voluntariam servitutem se dabunt,
quidquid acciderit, cur frustra tot venerabiles praelati fatigarentur, ut undique
in unum locum convenirent? Cur tot sumptibus supervacuis gravarentur? satis
enim scitur, quanto viatico instructos venire oporteat, qui tantum satelli- 20
tium secum trahunt, tanto splendore, tantis lautitiis triumphantis Ecclesiae
dignitatem sustinent. Et fortasse aliqua ex parte exhausti conferendis belli
impendiis erunt. Hac | Fib| igitur determinatione finietur concilium, quando
nec minus impedire, ne conveniat in Pontificis manu est quam non vocare, et
si convenerit tam facile poterit abrumpere, quam alias factum esse notum est. 25
Quantum vero ad imminens periculum Turcicum ᶜ spectat Reverendissimus
Dominus legatus imprimis (ut saepius ex mandato sanctitatis suae fecit), non
cessat hoc Caesariae maiestati cum omni affectu repetere, ut pax primum cum
Christianissimo Regi ᵈ Gallorum concludatur; ab ista enim ᵉ salus pendet ᵉ reib)
Drf. iacucularentur.
c) Turcae: Concilium Tridentinum 4, S.187,13.
d) rege: Concilium Tridentinum 4, S.187,15.
e)–e) pace pendet salus: Concilium Tridentinum 4, S.187,15.
1. ironischer Hinweis auf die Richter des obersten Gerichtshofs in Athen.