[ 505 ]
116
1. consilium admodum paternum
Christum totum ex hominum mentibus obliterent. Sed videbor illi iniuriam
facere, quando longe aliud prae se fert; videre enim iubet, utrum sit magis noxium
et in maiorem dei offensionem cessurum, Germaniae ne auxilio destitui
Christianos contra Turcam, an ipsius dei cultum et religionem destrui.
Tanta ne impietas est protestantium, ut nulla cum illis pax haberi queat, nisi 5
everso dei cultu religione excisa? Non est credibile, eos, qui doctrinae suae
summam publicarunt, nihil magis desiderant, quam ab omnibus piis examinari,
de ea satisfacere bonis omnibus parati sunt, non refugiunt Ecclesiasticum
iudicium: huc tendere sic agendo, ut religio verusque dei cultus destruatur.
Sed quid coniecturis pugnandum est? quasi rei veritas procul eruenda sit, qua 10
nihil est apertius. Integer est scilicet et illibatus dei cultus sub Papa, ubi tot dii
eriguntur, quot consecrantur ab eo sancti, ubi creaturae pro ipso deo invocantur,
ubi de Christi intercessione, qua sola verus dei cultus sustinetur; altum est
silentium, ubi omnia, quae | Fvib| Christi maxime propria sunt, ad sanctulos
nescio quos transferuntur, ubi mortuorum cadavera palam adorantur, ubi 15
supplicatur statuis et picturis, ubi denique non nisi praeposteris modis colitur
deus ipse pro sua portione.
Quid enim? an legitimus est ritus colendi dei, vocibus non intellectis multas
horas in templis detonare, thus adolere, candelas multas accendere, multis histrionicis
caeremoniis oculos simplicium oblectare: Interim nullam afferre 20
animi attentionem, nec aliud quam obstupescere in illis externis pompis?
Alius sane deus quaerendus esset, quam is, qui toties asseverat, omnes illas
gesticulationes nihil se morari, cor requirere, non alium esse caeremoniarum
usum, nisi ut nobis sint pro modo ruditatis nostrae ad pietatem exercitia. Linguam
se in precibus abominari, cui mens non respondet. Sed ego haec non 25
longius persequar, quia multis piorum scriptis clarissime demonstratum est,
totum papatum crassiore idololatria implicitum esse, quam ut aliqua excusatione
celari amplius possit tanta abominatio.
Protestantes autem satis testatum mundo fecerunt se non alia ratione adductos,
ut tam arduam ac difficilem causam susciperent, nisi ut vindicarent 30
cultum dei ac suae integritati restituerent, quem talibus inquinamentis violari,
ferre non poterant. Sed hic ho- | F vii a | mo peccati et in veteribus illis nequitiae
latebris adhuc corpore et animo prorsus demersus est, tenebras quoque
illas somniat, quibus mundum excaecaverat, itaque quidquid annuerit et principes
et alios statim credituros sperat. De religione quid dicam? Nam si et fi- 35
ducia timoreque dei constat vera religio et ex vera eius notitia nascitur: quibus
argumentis se fidum eius custodem ostendet Papa? Et quis coelestem illam sapientiam,
quae dei oraculis continetur, vel aboleverat, vel Christiano populo